Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

vel nisi canonice et légitima causa fuerint impediti et rationabiliter excusandi. Oui vero in propriis negotys absque scitu capituli ultra dies quattuordecim extra ecc­lesiam et Capitulum fuernit remorati, privationem distri­butionum omnium illis diebus fiendarum patiantur. Cap. 19. De officio Custodis circa ecclesiam. Praeterea quum ad Custodis officium pertineat Sac­ristiam ecclesiae, Sanctorum reliquias, vasa sacra, vesti­menta et omnia ecclesiastica ornamenta, item privilégia super libertatibus et juribus ecclesiae confecta diligenter observare, — constituimus, ut vel per se vel per succus­todem suum nempe fidum, probatum et Capitulo juratum, omnia quae in sacrario fuerint collocanda, summa cum diligentia deponat et necessaria exportét, caveatque ne per dissolu tarn ipsius custodiam privilégia aut aliae opes ecclesiasticae contingat deperire, vel minus honeste con­trectari; plerisque enim Conciliorum canonibus sancitum est, ne ministri laici licentiam habeant ingrediendi in Sacrarium, neve vasa dominica vel sa era tas pallas contin­uant; ad haec continuam adhibebit dili^entiam, ne in ma­tutiniset alys horis, divinis officiis mancipatis luminaria deficiant, vel alia servitia subtrahantur, quae ecclesiae et choro tenetur ex officio suo exhibere, ac quaevis hac­tenus in majoribus solemnitatibus et alys festivis ac fe» riatis diebus luminaria sive caudelas subministrarc de­buerit, idque absque aliquo onere facere potuerit, cum singuli Parochi totius Diaecesis pro novo sacro crismate accipiendo venientes certum fasciculum candelarum ad­ferre et custodi donare debebant; nunc tarnen propter he­rum temporum iniquitatem nos ex consensu praedicti Ca­pituli nostri eum in aliqua parte supportare iuvareque volentes decrevimus, ut ad singulas Missas Praelati sive Episcopi décentes maiores candelas quatuor ipsémet Prae­latus tarn in primis Vesperis, quam in Matutinis precir­bus, in Missa majori et secundis Vesperis subministrare teneatur. Similiter Praepositus et omnes aliae Dignitates Dominicis et omnibus alys festivis diebus, cum ad illos ordo celebrandi pervenerit, majores et décentes candelas similiter quattuor in primis et secundis Vesperis ac summo sacro administrare teneantur, Canonici autem, cum diebus festivis ordo ad eos parvenerit, binas cande­las eodem modo praestare tenebuntu:\ Reliquis au lem om­nibus diebus feriatis totius anni, tarn ad matutinum, quam ad Summum Sacrum, Vespertinas preces et omnes

Next

/
Oldalképek
Tartalom