Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
alias horas Canonieas Custos ipse candelas, non ut haetenus, parvulas, sed majores subministrare tenebitur, signanter vero lampadem ante Sacrum Ciborium perpetuo ardentem juxta veterem eonsuetudinem conservare teneatur. Nec interim praeterire volumus ablutionem pallarum indumentorumque altarium et sacerdotalium custodiae suae commissorum curae ipsius subjacere; seriem quoque executionis citra omnem favorem ipse deb ebit providere. Pulsatorem autem sive Campanarium teneat talem, qui officio pulsatoris statutis ac debitis boris et temporibus undequaque advigilet et absque reprehensione satisfaciat. Item privilégia de juribus et possessionibus ecclesiae confecta in unum congreget diligenter, et de sumntibus Capituli eorundem continentiam in unum volumen redigi faciat seriatim, quod volumen in principio eujusque mensis in Capitulo perlegat, ne Fratres nostri incerti aut ignari sint de omnibus, quae Capitulum ratione ecclesiae jure haereditario debet possidere. Et quia inter Capitulum et Custodem de offertorio reliquiarum Corporis Xti differentia et dissensio non nunquam fuisse dicitur, statuimus, ut custos ecclesiae nostrae reliquias Corporis Xti, hoc est ipsum — ut vocant — aniraculum die Dominica proxima ante Festum Sacratissimi Corporis Xti ad m a nus Decani vel procuratorum Capituli ad id per ipsum constituti assignare teneatur tenendas et conservandas usquead octavas ejusdem festi et offertorium infra id temporis ad reliquias illas proveniens ad usus Capituli communiter cedat, Custos vero habeat ex eo unam portionein Canonicam. Item de offertorio earunclem reliquiarum solemnibus diebus per anni circulum fiendo, ut puta in die Nativitatis Dni, in Caena Dni,indie Pasche. Ascensionis, Pentecostes, Assumptionis et Nativi tatis Beatae Mariae Virginis. Item de offertorio Regum, Regalium, Reginarum, Praclatorum, Baronum et aliarum personarum illustrium, custos ecclesiae decimam partem offertory et unam portionéin Canonicam habere debei^ residuum inter Canonicos dividatur. Volumus praeterea, ut neminem inbabitatorem possessionis custodiae, qui olim Dulsatores vocabantur. valeat libcrare, nisi forte Eppus una cum Praeposi'o et universo Capitulo super hoc quicquam Aoluerit definire. Cap. 20. De coiiductoribus proventuum Capituli et de poena eorundem. Quoniam aliquando contigit, quod non nullos proventus et decimarum redditus Capitulo annuatim prove-