Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

tunc, ut hic, scrvetur regula Apostolica: Corripite inquie­tos, consolamini pusillanimes, patientes estote ad omnes, et neque ira, neque odium, neque rancor ullas sihi partes vendicet. Nam ilia praepositorum sollicitude est uíi'is, ilia cautela est laudabilis, in qua totum ro (ratio) agit, et furor sibi nihil vendicat. Ira enim saepe etiam innocentes ad crimen adducit, dum non justo umplius irascimur e': volumus aliéna coercere peccata, graviora commitimu;; Ouicunque autem ex dnis Capitularibus, quavis dignitate censeantur vel fruantur, contra Vicarium nostrum, aut dignitatem et honorem ipsius verbis, contumeliosis vel f actis illicitis insurgere praesumpserint, aut ejus sen ten­tias juste latas non servaverint, vel monitis et praeceptis illius non obtemperaverint, aut correptionibus legitimis non paruerint, poenam unius marcae ipso facto incurrant; pars Vicario cedat, altera Fabricae Ecclesiae deputetur irremissibiliter persolvenda. — Ad curam autam Vicarii pertinebit, ut Cleros suos ad observationem piorum ri­tuum provocet ac reducat; ut ad agendam vitam clericis dignam perpétue oohortetur ac impellat; ut a negotiis, a tumultibus mundanis revocet, ne magis saeculi, quam Christi milites videantur; ut comessationibus, ebrietati .ac omni luxui interdicat, denique ut singulos suo officio satisfacere oompellat, implorato ad hoc, ubi opus fuerit, Praelati aut Capituli auxilio. Cap. 18. De proventibus Canonicorum in publico studio Uteris navantium. Ouando multum referat doctos et integrae inculpa­taeque vitae viros esse in ecclesia Dei, qui sacerdotes ac quoscunque alios in Sacris Uteris^ quae ad curam anima­rum pertinere dignoscuntur, instituant et plurimos ad iustitiam erudiant, — statuimus, ut canonicis de con­sensu Praelati et Capituli studys, potissimum Sacrarum literarum et juris Canonicici in Universitatibus publicis privilegiatis, ac bene Christianis incumbentibus redditus ecclesiae canonicales, quos grossiores seu corporales vo­cant, integre prout jura dictant administrentur, indig­num est enim studio tarn frugifero intentos ac in vinea Dni opérantes diurno denario defraudari, modo tamer testimonium exhibeant studiorum, quod omne tempus iab­sentiae ipsorum rectis impenderint disciplinis. Hoc idem decernimus de Canonicis nondum sacris ordinibus con­secratis etiam praesentibus. Aly tarnen Canonici absen­tes, proventus ecclesiae non debeant percipere, nisi absint pro commodo ecclesiae ex voluntate praelati vel Capituli,

Next

/
Oldalképek
Tartalom