Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
batae sigillentur, reprobatae corrigantur vel rejiciantur; si autem urgens nécessitas requirat, aut utilitas suadeat, bora quae est inter nonan et vesperas aut statim post eas sigillationi literarum deputetur, ne propter hujus modi occupationes divinum officium vel suspendatur, vei praecipitetur vel denique ab ipsis Canonicis negligatur. Debet enim causa Dei omnibus alys anteponi. ut testatur ipsémet Christus: Primum quaerite regnum Dei et haec omnia adjicientur vobis. Cap. 16. De Missa Beatae Virginis Matutina. Ouoniam antiqua Patriae nostrae consuetudine inolevit, ut mane statim post auroram aut in ipsa aurora quotidie Missa in honorem Beatae et semper gloriosac Virginis Mariae in quibusvis ecclesiis celebretur, neque id immerito, quum ipsa Patrona Hungáriáé a nobis dicitur et singularis Sacrosancti sacrificy ministra ac liberalissima dispensatrix fuisse perhibetur. Statuimus ergo, ut singulis diebus per Plebanum Cathedralem aut Capcllanum ad id deputatum Missa Beatae Virginis solemn iter debeat celebrari; qui si earn celebrare recusaverit; plébániám ipsam cum Canonicatu adjuncto resignare tenetur. Item Sacerdotes chori et rectores altarium facta elevatione Missae Beatae Virginis, si voluerint celebrare, |usque ad horam Primae célèbrent, ut sic omnibus horis, nocturnis, et divinis possint et debeant intéresse sub poena suspensionis a Divinis. Cap. 17. De officio et munere Vicary. Quo igitur haec quae praediximus repurgentur, ac débita simul cum omnibus alys ad divini off icy prosecutionem ac chori disciplinam spectantibus observenturj Vii. carius noster in Spiritualibus diligenter invigilabit, hinc et hinc circumspiciens, ne quid 1 inordinate aut indebite fiat. Cui etiam potestatem ecclesiae nostrae in personas ecclesiasticas plena auetoritate faeimus. Si quos itaque rebelles, cernât, si divini cultus atque sui officii negbgentiores, si rixosos, si litigiosos, si discordes, sí percussores, si aleatores, si susurrones, aut alys publiais criminibus irretitos, atque hi fraternam correptionem ,audire recusaverint, agat in eos cum Capituli consilio, quod jubet Paulus: Peccantes coram omnibus corrige, tum isi resipiscere nolint, arceat a Sacris, prohibeat partieipare fruetus, donec ad meliorem vitae frugem revertantur; sie