Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

infamiae et scandali in Capitulum redundet, alioqui poe­eae eanonicae imminent ei, qui Capitulo aliquam igno­miniosam notam inurere tenta verit, expedit n. juxta ca­nonicas sanctiones, ut clerici publice delinquentes, et ecclesiam Dei ordinemque suum scandaüzantes, publice quoque aggraventur et puniantur Ordinarii ejusque Vi­carii arbitrio. Cap. 14. De lectione Sacrae Scripturae. Ut autem Fratres nostri profana omnia et saecularia devitent, ac totam vitam in lectione Sacrarum literarum expendant, et in lege Domini meditentur die ac nocte, ut judicia Domini vera iustificata in semetipsa desidera­bilia super aurum et lapidem pretiosum multum, dulciora super mel et favum totis praecordiis amplectantur, ex­quirant, scrutenturque, semper tenaci memoria ten entes illud Evangelicum: Scrutamini Scripturas, quoniam illae sunt, quae testimonium perhibent de me. Volumus, ut sin­guli Canonici librum legum, hoc est sacra Biblia habeant, atque in eis legendis optimas horas collocent, et non re­cédât volumen legis hujus ab ore eorum, sed meditentur in eo diebus ac noctibus, si quidem ibi reperitur fons vitae scaturiens, ex quo qui haurit, non sitit in aeíernum. Et ibi est thesaurus evangelicus reconditus, ex quo pen­dens pater familias profért nova et vetera, adhibitis ta­rnen semper Catholicis et Neotericis interpraetibus. Cap. 15. De quotidiano conventu capituli et sigiilalionc literarum. Conventus Capitulares aut maturius ante diurnam Missam, aut statim post illam servanda sunt, dum et ne­gotia ecclesiastica, siquae emerserint, communiter erunt pertractanda, decidenda et expedienda; nec possunt pri­vatae personae relationem de re communi facere, aut débita relaxare, vel excessus delinquentium remittere, sed communiter relationem faciant et quibus voluerint débita ac delicta relaxent, et recipiant quae fuerint reci­pienda. Item quod non duae vel très personae de commu­nibus Capituli negotys definire et concludere praesumant sed quod commune est, omnium vel majoris partis suff­ragiis concludatur; neque etiam propter unius aut alterius absentiam capitulum silere teneatur. Omnia praeterea privilégia et omnes literae de Capitulo emanandae, audi­ente toto Capitulo per unum Canonicum recitentur, appro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom