Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
psalmis obvia. In summa, quod maledictus sit, qui opus Domini facit negligenter. Cultus divinus, quern sacerdos in domo Dei exhibe^, débita cum veneratione peragendus est, ut et Deo gratus sit, et inspicientibus placitus, qui considérantes non solum instruat, sed et reficiat. Monet siquidem Deiloquus Paulus, ut omnia nostra ordinate lac honesté fiant: ac acerrime increpat Corinthios,, quod irreverenter cenvenirent in unum ad Caenam Domini manducandum. Cap. 4. De sileiitio Chori. Et cum domum Domini deceat sanctitudo longe abominabile est, quod quidam fratrum tum cum divina aguntur,: inter sese de rebus profanis tractant mussitationes, colloquia, risus et cachinnos intermiscent, quidam autem in aliquem angulum chori se recipientes de nugis, ne quid gravius dicamus, commentantur, aut foris per templum magno cum populi offendiculo deambulantes oculos pariter et aures ad vanitatem convertuunt atque sacra loca foedant, positi in lapidem offensionis et pctram scandali, non animadvertentes, quod hisce rebus domus Dei contemnitur, de qua Christus eiecit ementes et vendentes et non sinebat, ut quis transferret vas per templum, et dicebat docens: nonne scriptum est, domus mea domus orationis vocabitur. Propterea districtius prohibemus, ut cum fratres in choro divinis officys assijstunt, nullus suis confabulationibus aut mussitacionibus chori silentium aut divinum praesumat perturbare officium, sed si quis fratrum cum suo confratre aliquem habet tractatum, seorsum illum conveniat extra chorum ibique cum eodem conférât; neque liceat infra laudes divinas causas aliquas audire vel discutere, aut literas expedire aut sigillare, nisi urgens nécessitas requirat laut commodum communitatis suadeat, sed corde, ore et lanimis divinis officys omnino sint intenti, eurandum est n. et enitendum summo studio, ut ex intimo affectu quique sincere Deo exhibeat famulatum et tarn corde, quam voce, tarn animo, quam corpore debitum illi praes'ent officium et obsequium servitutis. Oui vero feinere contra haec aliquid attentaverint, subeant irremissibiliter muletam denariorum 20 ad fabricam Ecclesiae. Volumus et praeeipimus strictissime, ut dignitates in choro iuxta earundem praecedentiam et Canonici iuxta senium loca teneant et non mixtim in choro consistant.