Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
Cap. 5. Ut Canonici Sacris adsint. Praeterea cum divinis et humanis legibus hoc potissimum negotium sacerdotibus et ecclesiae ministris sit injunctum, ut qui de bonis ecclesiasticis aluntur. Deum habere propitium in commissum sibi populum ac de se bene merentem, cunctis orationibus enitantur, quod non solum sacrificys efficitur, sed etiam precibus, quae a pio corde proficiscuntur, ipsi etiam pro populo interpellant, et populi peccata comedunt, quia precibus suis et orationibus ea delent atque consummunt, nam omnibus quidem dictum est: Petite et accipietis, his tarnen, ut semper petant, nec pro semet ipsis tantum, sed et pro tota Ecclesia Dei ut vincat popuIus v qui sub ipsis est, hostes illos invisibiles, impugnantes eos, qui volunt j>ie vtvere in Christo,; ut stent sicut Moyses elevatis semper interioribus animi manibus in coelum in confractione in conspectu Domini ad avertendam iram eius, ne disperdat populum suum assidue peccantem. Quia igitur et secundum Divi Pauli sententiam: Qui vivunt de altari^ tercntur altari deservire: Statuimus, ne quis Canonicorum Sacris absit, sed omnes per se ipsos, festis praesertim summis ac diebus solemnibus in hac nostra Ecclesia cor,suetis et ab antiquo observatis ad divinum officium et servitium venire teneantur, nisi quos infirmitas corporis vel alia rationabilis causa posset excusare; alys autetm diebus liceat eis per vicarios ministrare; nec quisquam Cantoris mandátum NB. refugere praesumat, si cui lectiones legere, responsoria cantare vel alia officia in ciioro secundum ordinem suum praecepit exercere. Qui vero in his négligentes inventi fuerint aut rebelles, ad arbitrium Vicary nostri in Spiritualibus et totius Capituli in subtr actione proventuum suorum pri\entur. Cap. 6. De Missis chori hebdomadalibus. Ad haec aequum et iustum esse censemus,', ;Ot qui emolumentum ferre volunt, officium quoque suum, propter quod beneficium datur, in Ecclesia ferant: volumus itaque in perpetuum observari, ut singuli Canonici Missas chori hebdomadales aliaque ministeria ecclesiastica juxta seriem in albo et ab antiquo observatam in suo ordine per se, vel si legitime impediti fuerint, arbitrio Vicary nostri generalis per vicarios seu Capellanos ad id subrogatos et idoneos peragere teneantur. Qui autem