Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

Jesu Christi Facite,, gratias agentes Deo et Patri per ipsum, hon ad oculum servientes, quasi hominibus pla­eentes^ sed in simplicitate cordis timentes Deum. Quod­cunque facitis, ex animo operemini, sicut Deo et non ho­minibus, orationi instate vigilantes in ea cum gratiarum actione. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus,, ut sciatis, quomodo oporteat vos unieuique respondere. Omnis autem sermo malus ex ore nostro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gra­tiam audientibus, et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei. Induite autem vos sicut Electi Dei, Sancti et dilecti viscera miseiicordiae, benignitatem, humilitatem, modes­tiam, patientiam, super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis, et grati estote, verbum Christi habitet in vobis abundanter; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. De caetero quaecum­que sunt vera,, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque saneta, quaecunque amabilia, quaecunque bo­nae famae, si qua virtus, si qua laus diseiplinae, haeo cogitate et Deus pacis erit vobiscum. Cap. 3. Preces horariae aliaeque divinae laudes quo aîfectu decantandae. t Verum ut haec Apostolica praeeepta mentibus Frat­rum nostrorum altius imprimantur, statuimus inviolabili­ter observari, ut statis ac debitis horis laudes divinae non cursim ac festinanter, sed tractim, non trunratim, sed integre, distincte, devote reverenterque ab omnibus decantentur persolvanturque, et cum psallendi gratia con­veniatur, ibidem muta, aut clausa labia nemo tenebit, sed omnes pariter senes cum junioribus laudent nomen Domini in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus Deo gratias agentes et alacriter modulantes, sic tarnen, ne boatus confundat recitationem; cavebitur autem quam maxime ne cantantes aut psallentes alio mente respiciant, quam ad solum Deum alioqui in precantes competet illud Esaiae. Populus hic labys me honorât, cor autem eorum longe est a me. Oui divini numinis elementiam sibi con­ciliare volet orando, oculis interioribus in coelum in ten­uis orabit Spiritu. orabit pariter et mente, psallet et Spi­ritu, psallet et mente, effundetque animam suam [in conspectu Dei Domini sui, quemadmodum divinus Psaltes ait: Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. Item Domine ante Te omne desiderium meum; et iterum: adhaesit anima mea post de Deus, et his mille similia jn

Next

/
Oldalképek
Tartalom