Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1840 Arenaria duae plateae iuxta Danubium positae non integrae; denique domus singularis per diversas plateas sparsae, inter quas cernuntur etiam aliquae arundine tectae, harumq[ue] numerus vix ducentas superat. Combustae igitur sunt domus ultra 2100. simul autem aedificia promiscue omnia ad 4300. Ex his notabiliora: Ecclesia parochialis, huic adiacens aedificium scholare, Ecclesiae superioris G[raeci] R[itus] turris, inferioris quatvor tantum parietes consistunt, Ecclesia conventualis iam supramemorata, et Capella S. Rochi, in harum singulis una minimum campana, usum praestitura mansit, siqfue] e 21. campanis, quae in turribus baiensibus erant, supersunt quinq[ue]. His accensentur: diversorium dominale Ad Leonem nominatum, oppidanum Ad Agnum, braxa cum magno granario, plura millia metretarum frumenti complectente; quanta autem millia metretarum frumenti in granariis privatorum sint hoc fatali casu consumta, determinari non potest. Quid dicam de supellectili domestica? haec quoq[ue] ut plurimum pretiosa (:Baia enim a luxu non mediocri nota fuerat:) in multis domibus ob firmitatem suam tutioribus aut integra, aut maiore, v minore parte in cineres abiit. Horologia, et stabalia dicta, et saccalia in formas varias igne conflata sunt reperta. In aere deniq[ue] parato, praesertim in pecunia chartacea pariter plurima millia periverunt. D. A. F. quia raro semet hic detinebat, apud alium pro maiore securitate deposita habuit 30000. fl. in schedis banconis, moneta conventionalis] aequivalentibus, cistae ferreae inclusa; sed hoc quoq[ue] in medio ignis candens gremio suo pecuniam chartaceam complexa maxima ex parte absumsit. Huic tanta summa spoliato, domo quoq[ue] incinerata, maior dolor accessit, quod duae eiusdem sorores germanae moram tantisper nectentes in domo alioquin arundine tecta, dum egredi cum Studioso 1. Human, apud easdem hospitante properant, flammis undiq[ue] furentibus prostratae, misere periverint. Igitur spem conceperat fore, sibi, tantis malis adflicto, damnum per aerarium refusum iri. Nec spe sua penitus frustratus; pro illis enim schedis, in quibus notae numericae distingvi poterant, alias accepit: sic pro 30000. fl. 5000. eidem refusa sunt. 2. Redivit Colocza A. R. P. Mner Provlis cum viae comitibus post horam octavam matutinam, sed quo animo, conficere licet: cum et ipse damnum, licet non magni momenti sit passus; nam in fenestra cubilis angularis ad septentrionem, quod inhabitabat, nonnullae minutae res concepto igne absumtae sunt, iamq[ue] per stratum cubilis serpebat flamma, totum cubile absumtura, nisi tempestive observata, et exstincta fuisset. Eadem post meridiem collecta sunt ossa, et reliquiae eorum, qui hesterno infelici casu absumti sunt, ac ritu ecclesiastico terrae mandata. Erant hi simul novemdecim, unus G[raecus] n[on] u[niti] R[itus] unus Helv[eticae] Concessionis] et una hebraea, reliqui Catholici. Hos inter prae reliquis ereptum maximo dolore omnes boni lugent Adamum Auer, professione vietorem, inde ab annis 40. de oppido optime meritum, qui praeter pluries laudabiliter gestum Judica-668 Ihr Grab ist im Rókus-Friedhof, etwa 30 m links von der Kapelle entfernt, mit gußeisernem Zaun umgeben. Die Inschrift ist ebenfalls aus Gußeisen. Das Kruzifix gilt als Industriedenkmal. 451