Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1840 tum, alia etiam munia egregie obibat; eo potissimum agente, ac simul dirigente, erectae sunt aedes scholares, et contubernium militare. Hic postquam coniugem suam, a pluribus mensibus lecto affixam ad locum tutiorem transtulisset, quaepiam adhuc salvare cupiens, domum flammis iam fere depastam ingressus, eiusdem ruina oppressus, et consumtus est. Coniux, audito infelici sui consortis casu, doloris acerbi vehementiam sustinere non valens, post momentum exspiravit, sic ambo eodem tumulo conditi sunt, sine ullo sonitu Campanarum, quae adhuc fere candentes sub favilla in eodem loco, in quem delapsae sunt, iacebant; gemitus tantum, et suspiria comitantium funus propinquorum, et amicorum moestum interrumpebant silentium. 3. Angor gravis nos invasit metum non levem generans inevitabilis inediae. Panis nempe defecit. Farina adest, sed desiderantur reliqua requisita ad eum coquendum necessaria. Pistores omnes, demto unico, communem aliorum sortem experti, omnia sua amiserunt. Interim A. R. P. Gvardianus quodpiam negotium in vicina possessione terminaturus, accessit etiam A. R. D. Parochum Steph[anum] Tejfölösy, qui audita nostra extrema necessitate motus, libonem panis sibi superantem nobis donavit. Hic libo, benedicente Dno, non tantum nobis, sat magno numero (:28. individua:) hic existentibus, abunde sufficit: verum et fragmenta manserant unius, alteriusve egentis famem exsatiatura. Sed quid cras? Spes in Deo confisa non recedit confusa. Ille providebit. 4. Ad diminuendam hanc extremam egestatem per A. R. P. Mnrum Provlem hic adhuc commorantem, et communem hanc calamitatem nobiscum participantem Studium Theologicum Mohacsinum dispositum discessit. Similiter, ne Conventus plura, quam inevitabiliter necessaria alere individua cogeretur, disponuntur P. Aloysius Graczol, Ladislaus Schrauf Budam, ac Norbertus Mikischka Bacsinum. P. Castor Patatich iam a mense Decembri Cooperatoris munere fungitur apud A. R. D. Parochjum] Bajmokfiensem] P. Ladislaus Schrauf discessit, a genitore suo, eum hic invisente, ablatus Földvarinum, inde ad suam stationem iturus. In communi hac calamitate, et extrema egestate non refrixit caritas non modo fidelium catholicorum, sed et alias religiones profitentium. Hic ante omnes commemorandus est Illustriss. D. Josephus Rudies, ICottus huius Off[icii] Supremi Comitis Adminstrator, mali huius testis oculatus, qui, licet et ipse damnum non leve sit passus, ad sublevandam miserorum necessitatem 200. fl. m[onetae] c[onventionalis] generose resolvit. Inter extraneos (:ultimi quippe huius exitii fama fulguris instar ad loca etiam remota celerrime perlata est. Pestinensibus iam die 2. ejurrentis] innotuit medio navis vaporariae, quae sub ipso incendio fluctus ingentes adverso Danubio iuxta Baiam secabat:) prima fuit Communitas Hebraeorum Bonyhadensis, quae iam hodie mane in bona quantitate pecuniae, panis, et aliorum victualium esurientibus succurrit. Amplissimus Magistratus L[iberae] Rq[ue] C. M[ariae] Theresiopolitanae 600. fl. m[onetae] c[onventio-452