Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1836 - 1837 restaurantis, non iuxta suffragia praesentium de infima plebe congregatorum electi, non Senatores, ut hucdum appellabantur, sed Jurati dicti; selecta com­munitas, seu Magistratus exterior sublatus, Tribunus plebis tamen electus Spect. D. Paulus Dömötör ICottus Iiacs[icnsis] salarisatus Assessor, et plurium Dniorum Fiscalis, Capitancus confirmatus, etc.645 646 Requirebatur nunc, ut neo electi iuramento fidelitatis obstringerentur pro more intra Missarum solennia die sequenti in Dominicam 1. Adventus incidente; cum D. Parochus, ad exequen­­dum solennem hunc actum provocatus, id facere renuisset, D. Czintula in aede Oppidi curiali ipse cunctos neo electos adiuravit. Quae huius restaurationis se­quelae futurae sint, eventus docebit. Mensis integer, demtis paucis primis diebus, calidus erat. Mensis December Quo nihil, p[raeter] S. Exercitia de more peracta, memorabile evenit, etiam calidior erat, exceptis nonnullis pluviosis, humidis, adcoq[uc] frigidioribus diebus. Annus quoad naturae producta ob nimiam siccitatem generatim sterilibus, quoad frumentum vix mediocribus, quoad vinum nihil producentibus: ideo a plurimis Dominiis decimatio nulla instituta; quoad valetidinem tam hominum, quam et pecorum insalubribus adnumerandus; nam praeter choleram alii etiam periculosi morbi grassabantur, aut singulares, aut etiam coniuncti, uti scorbutus in nonnullis locis cum mortalitate coniunctus, non vero in aliis; extensius saevie­bat, universam fere Europam pervadendo, ut e publicis paginis constat, morbus influenza, aut grippe, species quaedam catarrhi gradus altioris, in quibusdam locis etiam mortem adferens. Sic vario morborum hucdum non auditorum genere pressi ingemiscimus, fiduciam omnem in sola ope coelesti ponentes. Annus 1837. Mensis J anuarius Quo nihil memoria digni evenit, subfrigidus sine nivibus pertransiit. Mensis Februarius 22. Lectae sunt Litterae Circulares A. R. P. Min. Provlis, quibus maiorem in modum commendatis, et inculcatis nonnullis Disciplinae regularis punctis inti­matur Visitatio Canonica. Hoc mense hiems magis observabatur, non tamen rigida, sed ob frequentes pluvias humida. 645 Pál, Dömötör (1770-1847), Rechtsanwalt, Tafclrichter der Stadt Baja und des Ko­­mitats Bács-Bodrog. Er war Liebhaber der Literatur. Er korrespondierte mit János Kis, Benedek Virág und Ferenc Kazinczy. 1823 besuchte er Dániel Berzsenyi. Dömötör, Pál, 1860. 646 Die Fortsetzung des komplizierten Falles siehe HD 20. Mai 1837. Adel und Bürger­tum kämpften eigentlich um die Macht in der Stadt. 426

Next

/
Oldalképek
Tartalom