Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1828 Annus 1828. Mensis Januarius 2. FF. Blasius Strazsemanacz Slavonita Vukovariensis, et Januarius Angyal Hungarus Dombóváriensis vota tertia favorabilia acceperunt, et resignatione, ac protestatione publice perlecta 3- Exacto in Ordine Sacro triennio, et vicesimo primo aetatis anno completo in manibus A. R. P. Gvardiani votis Deo nuncupatis Ordini Seraphico se devove­runt. 14. Joannis Arno Cerdonis auriga cum Sodali aquam e ramo Danubii, pone Domum Anonariam defluente, et glacie constricto /:sed pridie iam frigus bene remittebat:/ hausturus equos quatvor generosos super glaciem impulit, quae rupta equi mersi et suffocati sunt; auriga tamen opere sodalis periculo subduc­tus. 22. In Possessione Sz. István hora octava matutina orto incendio tres domus conflagrarunt. 23. Fr. Edmundus Furth ex indultu A. R. P. Ministri Provlis vota secunda accepit. Dominica 1. post Epiphfaniam] in 13- JanJuarii] incidente Capitaneus Stati­­vantis Militiae Legionis Dimacharum ADucis Joannis cum reliquis Officialibus armis instructus, et gregariis pariter armatis stipatus in choreis publicis, in maiore diversorio Dominali celebratis, tumultum excitavit; existimabat quippe ob alter­cationes cuiusdam civilis cum Locumtenente Legionis habitas civiles pariter armatos comparituros: eo tamen non obstante, quod nullus civilium armatus comparuerit, arma ipse primus stringit, et ab aliis in omnes utriusq[ue] sexus personas sine discrimine stringi imperat. Unus Civilium graviter sauciatus, ac toto corpore concussus, plurimi alii iam paucioribus, iam pluribus framearum ictibus lacessiti, qua cuivis patebat, fugam arripuerunt. Comitatus, quoniam choreae no­biliores erant, et non solum huias, sed et vicina Nobilitas ad eas confluxerat, speciem facti D. Regni Palatino retulit, inde Consilio Bellico substernendam, et satisfactionem sibi dari postulavit. Mensis hic siccus, nec, demtis paucis diebus, usq[ue] adeo frigidus erat. Nives rarae, imo fere nullae ceciderant. Mensis Februarius 1. Fr. Fridericus, iam Petrus Nebezár, et Patritius, nunc Josephus Sperlák, primum in annum Theologiae Studentes, deposita veste Religiosa, seculum re­petierunt. 10. Advenit ad Familiam hanc terminato Bacsini anno tyrocinii, et Philosophia in seculo audita Fr. Matthaeus Hegedushevich Theologia operam navaturus. Mense hoc frigus intensius saeviit adeo, ut 11° repetitis vicibus attigerit; nives tamen exiguae erant. 359

Next

/
Oldalképek
Tartalom