Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1820 -1821 casu messus est. Iturus scilicet M[aria] Theresiopolim Pistoletam replebat, cujus cum elasticus lapis /:Gallus:/ primo etiam in dente laxaretur subito laxato Chalybe repletura cum stupa, particulis dein indusii, pectoralis et Reverendae, ab umbilico ad latus usque dextrum impetu vehementi, ingenti vulnere incussa sunt; Ipse corneus, futurae vitae vix exiguam pollicetur spem. 16~. Ningere coepit, modica quidem quantitate; cum vero frigoris constrictio non remitteret, succedenter autem nubes nivosum imbrem funderent, ipsis etiam festis nati Christi Domini nivibus tellus pingviter tegebatur. Perseveravitque nivium copia ad usqu[e] finem mensis hujus. Annus 1821 Mensis Januarius 3a. Zomborini juvenis persona Annorum 21^, cum suo Coadjutore sceleris, utpote ante annum Maritum suum sponte et deliberate caede interimens crudeli, publico caesa est gladio. 8~. Rursum ibidem publici duo grassatores in vindictam justitiae laqueo praefocati sunt.534 Ut ex Publicis manifestum redditur Ephemeridibus Foederati Principes post celebratum Fropaviae congressum, in merito considerationi subjiciendae revolutionis Neapolitanae, in qua Carbonariorum secta, susdeque miscet universa; iidem ad deliberationem cummunem secum ineundam, Regem utriusque Siciliae et Neapolis Ferdinandum Laba cum invitarunt, quo hujus mensis 6a omnes conventuri sunt.535 9*. Verni fere heri et hodie ingruere dies, quibus austri calore leni spiritu flante cunctae nives et glacies solutae sunt; quod perduravit adusque 20ilm hujus. 2 la. Josephus Esztergomi Quaestor hujas in forma mascula anathema argenteum ad aram B. M. V. obtulit; unciarum 2 1/2. Mensis Februarius la. Domus una vespere hora 9* igni succensa conflagravit. 2 la. Ut ex publicis Ephemeridibus constat, exercitus Caesarea Regius in Italia ad limites Regni Neapolitani hucdum consistens, ex communi confoederatorum sententia et declaratione fluvium Padum /:Po:/ Copiarum supremo Duce Generale Equitatus D. Grimont: Iter militia suum per Statum Pontificium coepit; Pontifex quidem se neutralem declaravit, unaque Proclamatione, per Status Secretarium Cardinalem Ercole Consalvi edita, sibi expetiit, ne exercitus Urbem Romam intraret. Quis eventus hujus expeditionis futurus sit, edocebunt successus vicissitudines. 534 László, Kozma, 1909. 535 In Neapel brach die Revolution am 3- Juli 1820 aus. Am 19. November beschloß der Großmächtekongreß in Troppau (Schlesien) die Niederwerfung von revolutionären Bewegungen. Hóman, Bálint — SzekfG, Gyula — Kerényi, Károly, 1935. IV. 281-282. 297