Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1795 quidem 794, p[rae]sente Adm. Rndo Patre Provinciale Jos[epho] Chrysostomo Spath oraliter conclusa, sub hodierno vero in scriptum redacta, et pro securita­te ambarum partium transigentium subscripta et illisque roborata sequitur in hunc modum. I2: Siquidem Senatus Communitasque Privil[egiati] hujus oppidi Baja certam in fundo oppidano existentem et Kenderes Toó ad vicinantem terrae particulam usibus Venerabilis hujus Conventus, id est pro Foenisecio annis p cedaneis cessam, ante quinquennium circiter recepisset, ac inter oppidanos contribuen­tes pro hortis distribuisset, in sortem cessantis hujusmodi beneficii, erant a re­ceptione tempore die in Foenisecii Communitas oppidana Bajensis memorato V Conventui annue tres currus boviles foeni p[rae]stitit, ita ex ratione illa, quod Adm. Rndus Pr Provincialis anno avoluto auctionem beneficii in foeno deside­rans, Senatus anni ejusdem, unum adhuc currum bovilem adjecerit, ultro quoque repetita Com[m]unitas Baj ens [is] ad eorundem quatvor bovilium Curruum foeni fiendam annue rite depensionem semet obligat et pollicetur:394 e converso 2^: V Conventus Patrum Franciscanorum Bajensium Beneficii hujusmodi in natura p[rae]stationem acceptat, ac ex respectu talis oblationis cunctas refert quando quando relate ad p[rae]tensam falcastri ejusdem proprietatem forman­das p [rae] tensiones, nunc pro tunc cassat, annistrat, et in perpetuum amortisat. Actum Bajae die 22 Febr[uarii] 795 N. N. Judex Senatus totaque Com[m]unitas Privilfegiati] Oppidi Baja. Junius Prima intermedia Capitularis Congregatio celebrata est Valkovarium in qua omnibus ex provincialibus congregatis tandem Magistri Novitior[um] electi et Conventus pro Novitiatu destinati sunt utpote Bachiensis et Mohachiensis. Tempore hoc pro Concionatore Germanico venit Gratianus Kucikl et Philip­pus Luketics pro Illyrico. MVP David Engert Zemlinum promotus pro Vicario et Concinatore Germa­nico. Augustus Hoc Mense terminata Congregatione prima intermedia Minister Provincialis ARP Joannes Chrysostomus Spáth suam Visitam feliciter terminans et Földvari­­num ad suum Conventum concomitante P. Vicario Laurentio Skarits per partem transdanubianam incolumis redivit. Hoc Anno November et December autumnales potius quam hyemales dies tulere 394 Am Blattrand mit anderer Tinte und Schrift: „NB Foeni 4 Currus boviles ab Oppido.”. Der Satz wurde vermutlich hier eingetragen, damit die fragliche Stelle einfacher zu finden war. 195

Next

/
Oldalképek
Tartalom