Levéltári Szemle, 51. (2001)

Levéltári Szemle, 51. (2001) 2. szám - DOKUMENTUM - Horváth Richárd: Egy kevéssé ismert püspöki vár: Várkesző 1592-ben / 51–59. o.

fruguum bene componi, contra tempestates muniri et ab omni calamitate defendi curet, memor in se redundatum iri quicquid damni ex eo proventibus evenerit. Cum vero hic locus et bona eius pro allodiatura et agricultura sint maxime idonea, ideo ubicumque poterit commode easdem exerceri sedulo curet et non negligat, imo quantum fieri poterit, omnis generis pecora augeat et multiplicet similiter et agriculturas. Telonei quoque proventus simili ratione curet fideliter administrari, ac contra violentes et furtivos transgressores firmiter defendi, in eosque animadverti et fidum iuramentoque fidelitatis obstiictum habeat teloniatorem. Ut vero educillatio vinorum proventuum pecuniariorum potissima pars est, sic quc vina ei quibusvis ex locis deputabuntur sive Iaurino, sive Sabaria, ea absque damno converti cum lucro domini reverendissimi tum hic, tum in aliis pagis educillari nec ullam remissionem intercidere in eorum educillatione patiatur, diligenter curet semper pro more et consuetudine temporumque constitutorum ratione. Est et foenetorum ac pratorum ad hanc ipsam arcem episcopatus Iauriensis pertinentium non mediocris copia, quc, quantum in se est, defendat provisor a violenta pascuatione militum, prataque etiam ipsa custodiri faciat a pascuatione colonorum et foenum ex illis proveniens per opportuna tempora falcari, cumulari ac componi ad maius certiusque pretium vendere aut retinere diligenter curet. Piscationes quoque circa hanc arcem non sunt contemnendc, quin etiam meliores erigi possunt, quare eas non negligat, sed diligenter curet, exerceat, vetet, prohibeat ab aliis, custodiatque, ut semper pisces in conservatoriis promptos habeat, horumque emolumentis proventus augeat. Horti etiam aliquot et satis ampli circa hanc ipsam arcem sunt, quorum culturam non negligat, sed studeat ex horum quoque fructibus, in quantum fieri poterit, aliquid proventibus adiicere. Molendina, si quc huc spectant eaque rumosa sunt, reparet. Quod si autem sunt solummodo tributaria, census et emolumenta eorum curet fideliter manibus suis administrari. In molendinis quoque reverendissimi domini propriis fidos molitores et iuramento obstrictos habeat, sique commode fieri potest et ad emolumenta reverendissimi domini plurimum conferat, etiam nova molendina erigat. Pontes et vias, in quantum fieri potest, in bonis suc administrationi concreditas bonos interteneat, maxime si querimonic alicuius modi a comitatu de eis fiant. Metas et limites inter colonos sic ordinet, ut illi preter voluntatem reverendissimi domini nullas metas sibi occupare presumant propria authoritate, et alios reverendissimi domini subditos ab eis arcere, sed si pagus unus sylvis caret d aut agris, alterius pagi subsidio fulciatur, violentiasque nullas inter eas fieri patiatur. Parochorum iusta et consueta iura conservet, proventus administrari curet, colonos ad obedientiam rerum spiritualium etiam mulctis cogat. Habebit autem provisor ipse nomine sallarii fl. [125]° Castellanus fl. 16, tritici cubuli 12 Portarii sint duodecim, singulos menses fl. 2 Equites, si qui erunt sub camerc administratione, nulli fuerunt. Pistor fi. 12 Hoc anno vini urnas 25, triticumque, quod alii provisores habuerunt, porcos 4, avene et foeni pro equis sex, mensam cum castellano et uno auriga, uno scriba, uno puero ac uno agazone. f Cocusfl. 12 Clavigerfl. 10 Pastores fl. Teloniator fl. Hactenus fuit unus ex portariis iuramento obstrictus in porta continuus, qui debuit esse stipendio portarii. Vigiles fl. g 58

Next

/
Oldalképek
Tartalom