Levéltári Közlemények, 83. (2013)

Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején

Közlemények Ast, reverendissime pater, impossibile est, ut ego unicus et solus haec perficere possim, rogo humillime, ut saltem duos adhuc per modum missionariorum cum bonis patentibus mittat, ut hi duo pro conventu Bistricensi, Claudiopolitano et Albae Carolinae laborent,230 Deus nos iuvabit, pro prima vice verum est, vivere non possumus, sicuti in conventibus, sed quomodo vixerunt praedecessores nostri sancti patres, ubi primario in Ungariam venerunt? Sic sequamur eorum vestigia, oportet. Quomodo nunc intraverunt in Transylvaniam alii religiosi, credo, non onerati, sed quasi pauperes nihil habentes, sic et nos. Si non aliter, possunt duo vel tres per mendicationem vivere, donec simus bene stabiliti.231 Ex hoc tamen nostro negotio nihil fiet omnino, nisi procuremus mandatum suae majestatis, quod sonare debet Claudiopolim, Bistricium, Albam Carolinam, Cibinum et Coronam, ita, ut inserta sit nobis in mandato facultas inquirendi et inventa loca recipiendi, ac aliis de iure adhibendis dominis mandatur expresse nostra manutenentia, et secundum inquisitionem pro nobis executio reális et absoluta. Quod mandatum ut prius et facilius aquiramus, non per modum consilii, ad quod insufficiens sum, sed per modum petitionis dico: bonum esset (ad quod et humillime rogo reverendissimum patrem magistrum generalem), si unicum libellum supplicem porigerent sanctissimo domino nostro pontifici,232 ut ipse nos pro Transylvania recommendaret suae sacratissimae majestati, credo, ipsius recommendationem non respueret, et petitum mandatum omnino extraderet, interim rogo humillime, placeat mittere patentes Viennam mandatorias, ut admodum reverendus pater, sacrosanctae theologiae praesentatus et regens ibidem, pater Marcus Iauner233 Viennae sit, qui semper apud aulam sollicitet sollicitanda, et laboret correspondentias mecum habendo. Sicuti de hoc negotio scripsi etiam hac eadem posta dignissimo patri magistro provinciali et comissario Ungariae, admodum reverendo patri praedicatori generali Hyacintho Enders.234 Duos huc mittendos nominare non scio, interim rogo, ut sint non leves, discoli, sed graves, modesti, pii et zelosi, unus valebit, qui ungarice et germanice bene scit, qui est pater Augustinus Guettman,235 practicus in similibus negotiis et bonus iurista, alterum Germanum crederem valere patrem Matthaeum Stephanies,236 aut adhuc melius Ungarum patrem Joannem Körmendi,237 sufficit enim unus, qui germanice concionetur, pater Augustinus Guettman,238 primarium tamen inter omnia sit, ut laboremus et sollicitemus pro conventu Coronensi, est enim locus magnus, ubi ad minus 24 religiosi honeste vivere possunt restitutis nobis etiam bonis. Si Coronae semel simus, poterimus habere et novitiatum, nam iuventus regnicolarum veniret, cum aliunde placeat ipsis habitus noster, uti adverti, extra regnum autem ad novitiatum ire nolunt, imo Corona poterimus deinde etiam alios mittere ad recuperandos flores primaevos ordinis nostri in Transylvania. Iesuitae Coronensem conventum fortassis non aquisivissent, nisi factum fuisset cum magna infamatione nostra, factum est. Dicebant enim iesuitae civitati, ut eis hunc locum dent, et non dominicanis, qui etiam antiquitus ob suam liberam vitam exinde expulsi sunt. O Superi! Siccine primaevi 30 „...ego enim abinde valde procul sum, cum sim magis intus in Transylvania, Claudiopoli 26 milliaribus ungaricis penes Moldáviám et Valachiam." 231 „.. .et hoc quam proxime fiat, ne eveniant maiores inconvenientiae." 232 XI. Kelemen pápa (1700-1721, Gian Francesco Albani) 233 Marcus Jauner OP, a bécsi studium generale igazgatója 234 Hyacinthus Enders OP, pesti vikárius, a provincia magyar házait felügyelő rendi megbízott (commissarius) 235 Guttmann Ágoston OP, szombathelyi perjel 236 Stephanitz Máté OP, későbbi szombathelyi perjel 237 Körmendi János OP, a Rózsafüzér Társulat szónoka Szombathelyen 238 „.. .hi enim sunt boni iuristae et practici in similibus." 114

Next

/
Oldalképek
Tartalom