Levéltári Közlemények, 83. (2013)
Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején
Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe sancti ordinis nostri nunc in gloria existentes a similibus contumeliose dehonorantur, sed quia digni habiti sunt pro nomine lesu contumeliam pati. Rogo reverendissimum patrem, dignetur me informare, an indulgentiae, quae dantur in omnibus festis sanctorum ordinis nostri et in quatuor anniversariis per annum, extendantur ad ecclesiam hanc domini comitis, in qua archiconfraternitas sacratissimi rosarii proxime instituetur? Item et supplico, quatenus mittantur mihi patentes de novo tamquam pro missionario vel a reverendissimo patre, vel a summo pontifice, sicut et alii religiosi omnes habent per Transylvaniam, sic enim facilius procedam. Et quia in his partibus meri haeretici dantur, nec ullibi tam prope datur sacerdos aliquis, circumcirca etiam plurimi sunt milites caesarei, qui absque ulla consolatione spirituali vivere debent, ego in hoc loco illustrissimi domini comitis, ubi sum, habeo arianos, schismaticos, calvinistas, lutheranos, satisfacere non possum, hinc rogo, ut reverendissimus pater impetret mihi facultatem legendi libros haereticos, et si possibile sit, ut saltem diebus dominicis et festivis, vel aliis aliquibus in magna necessitate possim una die duos missas legere, ne etiam in aliis locis pauci catholici pauperculi vivant absque consolatione spiritus. Ad quae haec omnia humillime expecto paternam informationem, haec diu non differantur, sed quam citius perficiantur, ne ab aliis praeveniamur adhuc magis.239 Reverendissimi patris magistri generalis cliens humillimus Fr Martinus Bartók Ordinis Praedicatorum manu propria AGOPXIII. 79410. fasc. 1718. 5. Kálnoki Ádám gróf levele Antoninus Cloche domonkos rendfó'nöknek Kó'röspatak, 1718. augusztus 16. Reverendissime in Christo pater, patrone colendissime. Ex literis reverendi patris Bartók paternitas vestra reverendissima omnia, quae hic loci sacram religionem concernunt, abunde perintelliget, unde superfluum esse duxi, in particulari quid exinde notare, unicum tamen subticere haud possum, id nempe, quod reverendi patres dominicani quorum interesset solicitare, rem nimis frigide aggrediuntur (ubi interea adversarii non dormiunt), suaderem itaque, ut vestra reverendissima paternitas per dignissimum patrem provincialem Hungáriáé illos, quorum officium erit solicitare, serio admonere dignaretur, ut apud augustam aulam indefesse allaborarent, secus enim nihil unquam fiet, quod certo non parvo pudori erit sacrae religioni, quia si intrare non poterunt, jesuitae plura adhuc scommata, quam hactenus invenere, excogitabunt, haec qua cordialissimus ac syncerus sacrae religionis cliens transcribo, meque dum paternitatis 239 „Nam pro hic et nunc apud nos absolute nulla sunt, praeterquam quod timeamus famem in regno universalem, cum nullum absolute crescat frumentum, quia non nisi duobus diebus aut tribus hoc adhuc anno parva fuerit pluvia. Deus nos iuvet, omnem certe movebo lapidem, ut aliquantum in Transylvania evadamus. Proxime paternum ad hoc responsum expectabo, responsorias autem placeat dignissimae paternitati tantum mittere Pestinum, unde admodum reverendus pater praedicator generalis comissarius mihi transmittet, ego sum in labore continuo, nam in hoc unico loco, ubi sum, habeo arianos, schismaticos, calvinistas, lutheranos et catholicos valde paucos, quantum possum, tantum faciem. Rogo tamen et humillime supplico, paternum a me affectum dignissima paternitas non retrahat, sed sub sua protectione, me tueatur. Unicum mihi difficile est, quod scilicet per mensem vix aliquando possim confiteri, cum duobus milliaribus sit a me, vel tribus, sacerdos petrinus." 115