Levéltári Közlemények, 77. (2006)
Levéltári Közlemények, 77. (2006) 1. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből / 105–139. o.
Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből inventa est, licet aegre, fossa incolae hujatis, nunc absentis, continens tritici boni kilas 14 vékám, seu kilae quadrantem, unum item lapidem salis. Haec omnia distributa inter egenos (quorum aliqui a diebus multis carebant pane) cum obligatione restitutionis ex novo, ubi possessor advenerit, aut recompensatione elaboratione ejus vineae, aut pro kila una marianos quinque deponendo. 66 Multas coelum calidasque lacrymis esurientium benedictiones suscepit, quibus a charitate commendabamur. Difficulter inductus est, ut qui putabatur esse conscius, fossam proderet; at postquam viderunt omnes, in eo nos laborare, ut et absentes, quod suum est, non amitterent, et praesentes a fame vindicarent vitám, inventi sünt de populo plures, qui non dubia dedere signa conscios se fossarum similium. Faxit Deus, ut tam a rapinis, quam a pesté et fame plebs ista sit immúnis. In obligatoriis de accepto dicto tritico expresse additum est, probaruntque oppidani ipsi, quod factae sint in mea praesentia, qui sum plenipotentiarius patris rectoris Tyrnaviensis, oppidanorum domini terrestris. An non haec satis pro usuroboratione? Georgius noster redivit sub vesperum Quinque-Ecclesiis, peractis peragendis túlit secum apparatum missae spectantem ad residentiam Quinque-Ecclesiensem. Laudetur Deus. Túlit item servitura usibus quotidianis tum edulia, tum culinae instrumenta. A praedicante PecsVaragyensi 67 emit curriculum, qui eum e domo sua usque ad residentiam nostram trahis propriis propriisque equis vehens, mutata scaena (fractae enim sünt trahae) curriculum componere, fractasque trahas üli imponere coactus, tarde noctu ad nos venit, cui Georgius parabat coenam. Retulit item, quod cum reduce Quinque-Ecclesias patre superiore habuerit certaminis ratione nostri dominus commissarius Palliati: arguebamur de mendatio Simontornyae commisso. Refutabat superior, ut ego Simon tornyáé coram vicecomite. Nonne duo hi simul juncti sünt amicitia et consiliis? Quis credat non főre nos ab ingressu abbatiae impediendos, si id nos agere velle dixissemus Simontornyae? Beatum silentium! 26. januarii dominum commissarium Palliati Simon tornya Quinque-Ecclesias comitati sünt huszari quinque, dracones circiter viginti. Retulit Georgius illum reducibus mandasse, redirent per Ipag. 11.} Széxard, nosque captivos ducerent Simontornyam, quod praesumpserimus intrare abbatiam. Officialis dictorum militum respondisse fertur, parere se pariturumque officialibus bellicis, quibus subjaceret, inter quos nullatenus numeraretur 68 dominus commissarius. Omitteret proinde similia imperare, se relicto quod ad se non spectaret, Szexardino directe, unde venit, rediturum. Haec ut certa per capitulares innotuere nostris; an non merito ab utrisque commendabatur prudentia dicti officialis? Quis dubitet, habuisse dominum commissarium furendi ansam? Hinc colligo, cur Simontornenses intrantem me in comitiva quinque huszarorum, exeuntemque solum attoniti spectarint. Frigus est intensum; Danubius jam coaluisse putatur. Ut liberemur a haramiis, protector noster aspice Deus. Die 5. Mercurii. Praedicans, qui heri (relictis uno abhinc milliari in sylva, fractis curruique impositis trahis) ad nos, hodie a nobis discessit non in Sárköz, ut constituerat, sed domum, ubi fractas in sylva, qua reliquit trahas, refecerit, rediturus. Pro curru expediti sünt oppidani duo cum trahis. Visitavi prima vice oppidanos, personae quinque ad confessionem dispositae, una ad confessionem primam instructa. Intensio frigoris perseverat. 66 A kila általában egy vagy két pozsonyi mérő (62,08 vagy 124,16 liter), a véka a kila negyede. A kila fogalmára és nagyságára: BOGDÁN, 1991. 294-299. 67 Pécsvárad (Baranya megye). 68 Alatta áthúzva: subjaceret. 129