Levéltári Közlemények, 74. (2003)
Levéltári Közlemények, 74. (2003) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Csetri Elek: Iratok a jakobinusság erdélyi történetéhez / 221–255. o.
251 Csetri Elek: Iratok a jakobinusság erdélyi történetéhe: etiam testes 24, 41 et 48, qui praenumeratis baronis Sééberg fautoribus addunt: Comitem loannem Lázár, Laurentium Mohai, Michaelem Csató, Stephanum Miske, Samuelem Fogarasi, loannem Miksa, Adamum Bardotz, Alexandrum Szent Páli et Sigismundum Kováts de Kovászna fiscalem comitatus. Testis 36 fatetur se ab horum complicum pluribus audivisse dici quod sua Maiestas contra datam fidem leges patriae convellere velit, ubi tamen non in id iurassset. 9-no. Quis dixerit: Totum orbem terrarum conspirasse adversus reges, iam enim humanitatis inra sciri.non sicat hactenus? Fassiones. De hoc puncto nihil quisquam fatetur. Puncta. 10-mo. Quis item dixerit: Se primum futurum, qui semet pro Hungaris devoveat, si quidpiam obmotum fuerit? Fassiones. Huius vestigium aeque nullum est in inquisitoriis. Puncta. 11-mo Quos scit latens habere cathechismum Gallicum qui doceat soletn esse Christum, atque adeo adorari dignum, et his similia: cum quibus aliis in specie communicaverint illum? Fassiones. Testis 16. íatetur doctorem Gyarmathi germanico idiomate habere, ac sibi etiam pro una nocte legendum transposuisse; verum se evolvere non potuisse, sed sub finem in eo quaedam scrutatum fuisse ac deprehendisse.eo directum esse, ut naturalismus stabiliatur, et christianismus supprimatur; caeterum se proximo mane restituisse, contra regem autem aut pátriám ob brevitatem temporis nihil legisse, nec scire, an alteri cuiquam idem Gyarmathi illum tradiderit. Testes verő 37. et 44.ex auditu dumtaxat fatentur de cathechismi illius existentia. Puncta. 12-mo. Quis dixit: imperatorem Viennae a Germanis sibi timere, ac ideo venisse Budám; Viennae passim decantari versus de libertate Gallica, et insignia libériát is in pileis deportari? Fassiones. Testis 36. de Iosepho Málnási fatetur quidpiam pro prima puncti parte, de reliquis nemo quidquam. nisi quod 6. meminerit se audivisse aliquid de his, sed a quibus? nescire,et testis quoque 22 de insignibus Viennae portari solitis de Georgio Szántó fateatur. Puncta. 13-tio. Quis porro dixit: Ignem, quo palatínus periit, ita ordinatum fuisse ut per illum per imperátor, quam imperatrix disperdantur? Fassiones. Nec istud ex fassionibus elici potest. Puncta. 14-to. Quis in cuius domo et quos inter discursus dixerit in Nagy Enyed: Frastra iam omnia esse; minorem enim ignem supprimi potuisse; verum maiorem contimio crescere et succendi, flammasque capere? Fassiones. De hoc quoque non meminerunt fatentes. Puncta. 15-to. Quis in Abrudbánya et quare dixit Stephano Szántó: quod ipsum in compedibus ad Hungáriám missurus sit, ubi reliqui rebelles puniti sünt? Fassiones. Istud dictum esse per dominum Sigismundum Nagy fatentur 15, 17, 23 testes et a se ipso dictum esse eidem Szántó ob nonnulla verba punctis 2-do et 12-mo comprehensa idem Sigismundus Nagy, qua testis 22. cum deductione totius rei pro hoc puncto enarrat, addendo sibi propositum fuisse, nisi haec investigatio supervenisset. eundem Szántó excelso regio gubernio deferre. Puncta.