Levéltári Közlemények, 74. (2003)
Levéltári Közlemények, 74. (2003) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Csetri Elek: Iratok a jakobinusság erdélyi történetéhez / 221–255. o.
252 Forrásközlések 16-to. Quis item dixit: Omnem plebem et universum vulgus ad tumultum Gallicum inchoandum dispositum esse, religionum duntaxat diversitatem illi moram ponere? Fassiones. De hoc quoque his expresse verbis nemo meminit. Puncta. 17-o. Quis dixit, dum de novis interrogaretur his verbis? Quae nova? illa, quod regi [blasphemis verbis incessendo animam regisj nec militem, nec in pecunia subsidhim daturi sint: satis enim hactenus expilavit regnum deinceps tandem desinat. Fassiones. Horum etiam mentionem nemo facit. Puncta. 18-vo. His similia et tam in Maiestatis Regiae. quam tranquillitatis patriae directa veba a quibus? ubi? et quando audivit fatens? Fassiones. Praeter praerecensita fatentur de Alexandro Gyújtó 37. quidem, quod occasione congregationis comitatus super administrando bellico subsidio ante duos annos habitae dixerit: Non damus, nos legem habemus.eam nec transgredi volumus: ignoscat dominus Germamts, 38 autem, quod dum a morte Iosephi secundi. Rescriptum regium a Leopoldo aeque secundo Florentia missum publicaretur, in haec verba eruperit: Nobis non scripsiret Florentia, adhuc enim rex noster non est. De eodem Alexandro Gyújtó porro referunt testes 41 et ex eo 6. ac 35, quod cum Siculis peculiarem cointelligentiam foveat; idque potissimum advertisse testem 41, tunc, dum occasione marchalium congregationum a. 794. celebratarum quidem iuvenis siculus Horváth nomine ab Alexandro Gyújtó ex Tür Ín Péterfalva ad se venit, ac interrogatus. quid rei quaereret? respondit: Se acta marchalium congregationum a dominó Gyújtó in suam pátriám ferre, ut illic quoque res his actis conformarentur; et reipsa illa; sed sigillo munita exhibuit, aliaque nonnulla, ignarus, cui loqueretur, propalavit, ac deinde discessit quem tamen casum 6.testis in illud tempus refert, quo memoratus iuvenis ex Siculia advenit, ac de via aberrans ad 41. testem devenit. litteras dominó Gyújtó inscriptas ostendit et per eundem testem ad dominum Gyújtó in Tür directus est; 35.autem obiter solummodo attingit. Eundem Gyújtó extraneas etiam correspondcntias habere testis 6, exinde subinfert quod eventum coniurationis contra nationalem conventum Parisiis initae cruentum 25-to a casu die in sessione officiolatus anno superiori 1795. enarraverit, ubi tamen ille ex publicis novalibus post duas adhuc hebdomades légi potuit. De eodem referunt testes 1, 2, 6, 7, 8, 35 et 41, quod ea occasione, qua excellentissimus dominus comes gubernátor cum adjunctis sibi in negotio militiae limitaneae tam Cibinii, quam in comitatu Hunyad suas res ageret, semet a publicis comitatus negotiis dispensari petendo ad utrumque locum contulerit; verum quid utrobique fecerit, nesciri; quia interrogatus semet in soceri ac coniugis negotiis abfuisse reposuit, et potissimum in comitatu Hunyad, ubi fervente quam maximé limitaneae militiae tumultu teste 41. saepius anno proximo fűit excellentissimum dominum comitem Samuelem Gyulai exegisse testi 7- retulit. De Iosepho Málnási testes 36 et ex eo 6. referunt, quod dixerit: Quantocyas adfuturumfinem tot violentarum ordinationum effectuationis; non audivisti? Viennam in regem jam insurrexisse; quamvis enim illa ex Germanis constet, amplius tamen violentias ferre nequit, atqui nec nos Hungari feremus; missae sünt a nobis in castra ad militares officiales patriotas litterae, ac spero, quantocyus dirimendum esse, quis sit futurus rex. Cumque idem 36. testis eundem losephum Málnási urgeret: Sic ergo vos arma summere, ac rebellionem instituere vultis? illum reposuisse: Quid ditbitas? tu quoque nobiscum eris. Teste autem 36. sibi bellicas expensas deesse, atque adeo se, si ipsi insanire pergerent, cum duobus fdiis equos conscensurum fűio et ad tutiora lóca recepturum referente, dictum Málnási subiecisse :Ita nos Deus adjuvet, te cum fűiis tuis sclopis traciciemus. Et nonnisi ad ardentes fatensis preces, ut a talibus desistat conticuisse; quae omnia idem testis suis praepositis illico denunciaverit.