Levéltári Közlemények, 63. (1992)
Levéltári Közlemények, 63. (1992) 1–2. - Solymosi László: Az egri káptalan dékánválasztási statútumai a XV. századból / 137–156. o.
Sólymost László praemissis ad unionem pacis per nos transmitti humillime supplicarunt. Obtenta itaque pro bono pacis a nostra maiestate concordandi licentia, habitis etiam inter se mutuis tractatibus partes tandem nostrae maiestatis regressae in praesentiam per medium ac charitativam dispositionem reverendorum dominorum Balthasaris Syrmiensis 40 ac Nicolai Tinniniensis ecclesiarum episcoporum venerabilisque Georgii praepositi ecclesiae Varadiensis ac egregii Iustiani doctoris hoc modo concordasse retulerunt, quod salvis per omnia illaesisque ac inconcusse remanentibus praescriptis litteris domini cardinalis et legati constitutionibusque ipsarum partium in eisdem denotatis insuper adhuc pro uberiori declaratione huius módi constitutionis et commodo partium 45 bonoque et ampliori statu obtulerunt nobis eaedem partes articulos infra scriptos. Super quibus quidem articulis et cunctis ipsorum seriebus eaedem partes concordasse se ultro manifesteque sunt confessae, prout concordarunt et ad ultimam pacis unionem devenerunt nostri in praesentia isto modo, ut sequitur: Primus articulus: Quod in possessionibus portionibusque et praediis ipsius ec50 clesiae et capituli nulla penitus in perpetuum inter ipsos praepositum et capitulum divisio fiat nec fieri valeat aliqualis, sed per eosdem praepositum et capitulum indivise possideantur et per decanum ipsius capituli pro tempore constitutum provide gubernentur. De quarum quidem possessionum et portionum possessionariarum ac praediorum et utilitatum earundem cunctis proventibus directa quarta pars per ipsum capi55 tulum et decanum eiusdem locis debitis et temponbus congruis eidem praeposito intergraliter administretur cum effectu. Secundus articulus: Quod in omnibus bonis, possessionibus portionibusque possessionariis dicti capituli, dum praedictum praepositum in easdem proficisci contigerit, per iobagiones in eisdem residentes eidem praeposito debita reverentia et honor 60 in omnibus licitis et consuetis exhibeatur venereturque idem tanquam praepositus et digna persona. Tertius articulus: Quod quandocunque decanus dicti capituli pro dicandis decimis aut taxis festivitatum sive aliis proventibus ipsius ecclesiae et capituli exigendis in medium dictorum iobagionum eiusdem capituli proficisci habebit, extunc idem de65 canus teneatur significare dominó praeposito et idem praepositus hominem suum cum eodem decano transmittere habeat, si voluerit, qui impositioni, dicationi et exactioni earundem decimarum, taxarum et proventuum intersit, non tarnen habeat aliquam authoritatem discutiendi aliquod negotium tanquam socius decani, sed solum teneat rationem gestorum per decanum et referat fidekter dominó suo. Et si quando70 cunque quipiam iobagionum ipsius capituli in praesentia praetacti decani in aliquibus oneribus byrsagiorum convinceretur, tunc praepositus de eisdem debeat exigere quartam, de qua decanus praeposito respondere teneatur. Quartus articulus: Decanus etiam modo praemisso pro tempore constitutus solus duntaxat pro exercendis suis officiis et expeditionibus rerum ecclesiae universas ob75 ventiones et proventus possessionum Monar, Wyfalu et Segeer in comitatu Pestiensi habitarum tam de partibus capituli tribus, quam etiam quoad ipsam partom quartam praepositurae habeat potestatis levandi fecultatem. Quintus articulus: Item quia capitulum totum feenum in Thihemer quoad suas trés partos deputavit pro usu decani pro tempore constituti, dominus praepositus per80 cipiet integram quartam de eodem foeno, cuius quartae partis integram tertiam partom teneatur dare annuatim decano antedicto. Quibus praesentatis eisdemque articulis perlectis et intellectis eaedem partes supplicarunt nostrae maiestati humillime in eo, ut nos eosdem articulos et omnia in 41 recte: Iustiniani || TO recte: quispiam