Levéltári Közlemények, 63. (1992)

Levéltári Közlemények, 63. (1992) 1–2. - Solymosi László: Az egri káptalan dékánválasztási statútumai a XV. századból / 137–156. o.

Az egri káptalan dékánválasztási statútumai 153 3. 1480. április 25. Buda /. (Hunyadi) Mátyás király átírja Gábor bíboros egri püspök 1479. aug. 25-i oklevelét, és megerősíti az abban foglalt káptalani statútumokat és azokat az újabb cikkelyeket, amelyek Lukács egri nagyprépost és az egri káptalan perében a felek egyezsége során születtek. Eredetije nem ismeretes. Egyszerű újkori másolata: Esztergomi prímási levéltár, Archivum ecclesiae vetus, 2097—3.—DF 249074. Nos Matthias Dei gratia rex Hungáriáé, Bohemiae etc. memóriáé commendamus praesentium per tenorem significantes, quibus expedit, universis, quod cum diebus nuperrime iam transactis quibusdam querelis fidehs nostri venerabilis Lucae praepo­siti et canonici in ecclesia Agriensi praetextu possessionum, praediorum ac proventu­5 um dictae suae praepositurae perceptionis aliarumque variarum differentiarum con­tra et adversus capitulum dictae ecclesiae Agriensis canonicosque et decanum eius­dem per ipsum nostrae porrectis maiestati acceptis occasioneque praevia dum contra dictum praepositum eidem capitulo coram nostra maiestate comparere mandasse­10 mus. Tandem Statute per nos partibus termino ipso eodem Luca praeposito per­sonaliter ex una parte denique ab altera reverendo dominó Benedicto episcopo Nyka­politano, archidiacono Hevesiensi necnon venerabüibus Nicoiao praeposito beatae Virginis, Paulo Wydo de Patha et Ambrosio de Zabolch archidiaconis, item demente baccalario de Naghwagh, Ioanne de Pwlka, Stephano de Werthyge, Michaele de Pa­15 locz et magistro Nicoiao Fekethew decano ac canonicis praetactae ecclesiae Agrien­sis coram nostra maiestate comparentibus per nostram personalem praesentiam cae­terosque dominos praelatos ac iuris peritos per nos ad id specialiter deputatos inter ipsas partes iustitiam administrari commissemus, tunc iidem dominus episcopus ac magister Nicolaus decanus caeterique canonici pro seipsis personaliter, item pro ipso capitulo cum sufficientibus litteris procuratoriis plénum mandátum eiusdem capituli 20 continentibus in eandem nostram personalem exurgentes praesentiam responderunt tali modo, quod ipsi ultra eorum legitimas constitutiones una cum praefato dominó praeposito super universis eorum proventibus et negotiis litteratorie factas ipsum do­minum praepositum in nullo offendissent et neque sibi in suis proventibus damna ali­qua intulissent et per hoc ipsi in omnibus querelis eiusdem dornini praepositi contra 25 ipsos obiectis et propositis innocentes haberentur penitus et immunes. Et his dictis iidem archidiaconi et canonici quasdam litteras privilegiales reverendissimi in Chris­to patris domini Gabrielis cardinalis et legati sedis apostolicae ac episcopi et praelati eorundem ipsius domini cardinalis ac dicti capituli sigillis communitas nobis curave­runt demonstrare hunc tenorem continentes: [Következik Gábor bíboros egri püspök 1479. aug. 25-i oklevele. Lásd a 2. szám alatt.] 30 Quibus quidem litteris praefati domini cardinalis et legati acceptis perlectisque et diligentius ruminatis, partibus etiam eisdem sibi invicem in nonnullis differentiis et rebus obiicientibus et altercantibus ipsarumque propositis et allegatis exauditis et in­tellectis ad ultimum cum ipsa nostra personalis praesentia caeterique praelati et electi de nostro mandato super cunctis rebus et differentiis partium iustitiam administrare 35 voluissent, tunc eaedem partes cupientes potius per viam pacis concordare sese in

Next

/
Oldalképek
Tartalom