Levéltári Közlemények, 32. (1961)

Levéltári Közlemények, 32. (1961) - Bottló Béla: Az Archivum Regni első évtizede / 57–81. o.

78 Bottló Béla 3. Az Archívum Regni attevéltárosának instructiója 1765 Instructio pro regni vicearchivario deserviens et per eum exacte observanda. Quoad Regni Archivum Primo: Quemadmodum acta hactenus in Archivium Regni influentia juxta separationes materiarum in suas ladulas repositá, per fasciculos segregata, extracta et elenchisata ac etiam inprotocollata tum particularibus elenchis, cum etiam universali indice provisa et instructa existunt, ita in posterum quoque in hoc debito ae requisito ordine sollicita cum vigilantia conserventur. Quia vero plura adhuc successivis tempori­bus ad idem Archivium Regni influxura sperantur, hinc eadem quoque pari modalitate manipulentur, ac horum quoque débita et requisita cura habeatur. Secundo: Ac vetustate temporis attrita, ideoque difficilius legibilia medio subalter­narum cancellistarum et accessistae describi curet et originalibus adnectat. Ex actisque in Archivio Regni repositis et successive reponendis, absque per suam excellentiam palatinalem, aut hac dignitate vacante, judicem Curiae Regiae scripto extradanda, commissione modio ordinarii- regni archivarii sibi consignanda, in hujusque absentia directe sibi tradenda, nulli mortalium quidpiam extradaturus, atque nullo sub titulo abalienaturus, aut in hospitium suum illaturus, et sive pro se, seu pro alio descripturus, aut describi permissurus est. Imo absque istiusmodi peculiari mandato praeter subjecta Archivii juramento obstricta nulluni alium ad Archivium Regni admittet, tanto minus acta inibi reposita remonstrabit, aut etiam hoc, vel illud, et signanter, quod petetur documentum, ibidem existere patefaciet, verum requirentes ad suam excellentiam pala­tinalem, aut dignitate hac vacante, judicem Curiae Regiae ad faciendam idcirco instan­tionalem recursum inviabit. Ut vero praeattactorum mandatorum eo certior subsequatur effectus, debitaque in his etiam qualiter effectuatis adhibeatur et observetur securitas, istiusmodi commissionalia mandata ad peculiarem suo ordine reponantur ladulam. Peculiare praeterea conficiatur protocollum, in quo de tempore in tempus singuli isti­usmodi mandat i synopticus contextus inseratur cum expressione anni, mensis et diei. In eodemque protocollo exprimatur, qua die, mense et anno, ас qualiter mandátum taie sit effectuatum. Tertio: Siquidem vero sub praesenti diaeta, ut conformitate articuli 45. 1723. in colligendis ad Archivium publicum statum concernentibus actis, id quoque conclusum haberetur, ut istiusmodi acta per comitatus ad Archivium Regni de tempore in tempus inferantur, huic quoties quoties istiusmodi acta per comitatus resignabuntur, haec et talia recipére, et super receptis resignantibus cum synoptica actorum resignatorum deductione debitam apocham extradare Ordinarius regni archivarius, in hujusque absentia vice­archivarius, obligabitur. Ita ej'usdem vicearchivarii obligationis erit, ut in distincto et praecise ad hoc conficiendo protocollo synopticam illam deductionem cum expressione temporis, nominisque et cognominis latoris, ac una denotatione comitatus, ex quo trans­missa sunt, accurate insérât. Hacque insertione peracta, istiusmodi documenta ad ladulas compétentes reponat ac in elenchum universalem inducat. Ac praeterea acta etiam per ordinarios regni judices in vera et genuina copia de anno in annum ad Archivium Regni transmittenda fideliter recipére, Archivio Regno inferre, suoque distincto et compétente loco reponere, ac in debitum ordinem redigere, elenchisare, ac etiam haec universali indice inserere obligetur. Quarto: Quoad privatorum vero literalia instrumenta, si quae ad Archivium Regni reponere voluerint, quaeve in forma solum depositi ibidem conservabuntur, atque ab Archivio Regni sejunguntur, id observaturus est idem vicearchivarius, ut occasione absque omni taxa repositionis eorundem duplicem elenchum pariter cum extractu substantialium cujuslibet instrumenti membrorum conficiat, utrumque tam sua, quam et resignantis subscriptione et sigillo muniendum. Alterum cum instrumentis ad Archi­vium reponendum, alterum vero resignanti assignandum. Ita, ut Quinto: posteaquam talia instrumenta rehabere ibidem reponens, aut successores ejus voluerint, non aliter, quam cum remonstratione ejùsmodi elenchi, et pênes hune successores ejusdem cum authentia descendentiae suae a resignante deductione coram excellentissimo domino comité palatino, aut hac dignitate vacante, coram judice Curiae Regiae legitimanda recipére valeat, Casu tarnen, quo elenchus deperderetur, ad obtinen­dam ejùsmodi rehabitionem, sola descendentiae deductio sufficiat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom