Levéltári Közlemények, 32. (1961)

Levéltári Közlemények, 32. (1961) - Bottló Béla: Az Archivum Regni első évtizede / 57–81. o.

Az Archívum Regni első évtizede 79 Sexto: Semper tamen supra receptis juxta elenchum praevio modo spécifiée corificiendum Ordinarius arcîiivarius per recipientes quietandus érit, quae expeditoria ratio pro omni cautela in Regni Archivio conservanda erit. Septimo: Ut vero suae excellentiae palatinali, aut hac dignitate vacante, judici Curiae Regiae constare possit, qualiter labores et operatio in Archivio Regni decurrat, idem vicearchivarius menstrualem de qualibus, ac qualiter peractis in Archivio Regni laboribus per vicesgerentem cum specifica deduetione, quis ex subjectis, quid, ac quan­tum laboraverit, qualemve laborem sibi assignatum habeat, adornatam, suaque sub­scriptione roboratam sibi exhiberi faciat remonstrationem, in hacque subnexive illud quoque deducet, qualia medio tempore acta per ordinarios regni judices et comitatus sint reposita. Istiusmodi vero remonstrationem idem vicearchivarius ordinario regni archivario consignabit, per eundem suae excellentiae palatinali, aut hac dignitate vacante, judici Curiae Regiae exhibendam, aut transmittendam. Quod ipsum, ac alia quoque praemissis punctis ordinario archivario commissa, absente ordinario archivario, ipse vicearchivarius exequatur et observabit. Octavo: Ut gubalterni in Archivio Regni ad accurate et solerter perficiendos labores per suam excellentiam palatinalem denominati obligationi suae adaequate satis­faciant, solerter invigilabit, utque iidem pro ordinario quidem omni die ante quidem prandium a hora 8-va usque 11-um, postprandium vero a hora 2-da usque 5-tum, labori­bus autem urgentioribus, ac copiosioribus evenientibus etiam prius compareant et in officio ulterius remaneant, sollicite curabit. Nono: Claves Archivii ipse fideliter conservabit, neque alicui concedere audebit, si tamen seu infirmitate, seu cum praescitu superiorum alio divertendum haberet, pro tempore abspntiae primario Archivii cancellistae easdem consignabit. Decimo: Si quas in processu laboris difficultates experietur, in his et similibus a saepefato ordinario archivario inviationem et directionem expetet. Undecimo: Si quibus ad necessitatem archivii sive pro uno, sive pro alio indigeret expensis, eas pro ratione inevitabilis necessitatis suprafato ordinario archivario insinuet et id, quod adinventum fuerit, accipiet et fieri curabit. Duodecimo: In id quoque diligenter invigilabit, ne per ignem Archivium aliquod detrimentum patiatur. Quo vero ad Archivium Palatin aie Quandoquidem sua excellentia palatinalis pro tutiore securitate Archivium quoque Palatinale in Domo Regnicolari, loco tamen ab Archivio Regni separato conser­varet, ac hoc etiam Archivium curae ordinarii regni archivarii, et in absentia ejusdem, vicearchivario concredisset. Hinc huj us quoque Palatinalis Archivii observanda, exequan­da et effectuanda habebit vicearchivarius ea, quae in superius deducta, quoad Archivium Regni sibi extradita, et in ejusdem instructionis punctis l-o, 2-o, 7-o, 8-0, 9-o, lO-o, ll-o, et 12-mo denotata praescribuntur, Archivio hoc Palatinali directe et absolute unice ab ipso regni palatino dependente. Datum Posonii, die décima septima mensis Mártii, anno Domini millesimo sep­tingentesimo sexagesimo quinto. Cornes Ludovicus de Batthyan P. H. OL, N, AR, Lad. F. (Archívum Regni 1753—1807.) Fasc. F. N0 6. 4. Az Archívum Regni és az Archívum Palatinale írnokai és járulnokai részére adott instructio 1765. Instructio pro cancellistis et accessistis Archiviorum Regni et Palatinalis deserviens et per eosdem exacte observanda. } • Primo: Singulo die ad officium ante meridiem hora octava, post meridiem vero hora secunda accurate comparere, ac in eodem officio ante meridiem usque undecimam, post meridiem vero usque horam quintam permanere, imo urgentioribus laboribus occurentibus juxta dispositionem domini vicearchivarii horis etiam extraordinariis laborare obligabuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom