Levéltári Közlemények, 32. (1961)

Levéltári Közlemények, 32. (1961) - Bottló Béla: Az Archivum Regni első évtizede / 57–81. o.

Az Archívum Regni első évtizede 77 manda recipére valeat. Casu tamen, quo elenchus deperderetur, ad obtinendam ejusmodi rehabitionem sola descendentiae deductio sufficiat. Quinto: Semper tamen super receptis juxta elenchum praevio modo spécifiée conficiendum arcbivarius per recipientes quietandus érit; quae expeditoria ratio pro omni cautela in Archivio Regni conservanda érit. Sexto: Juxta praescriptam instructionem suos quoque subalternos etiam juramento adstringendos regulabit. Septimo: Singulis diaetis super augmento et progressu praevio modo attacti Universalis Regni Archivii debitam et circumstantialem informationem publico exhibere debeat et teneatur. Denique Octavo : Praeter acta publicum regni staturn concernentia, veluti juxta instructionis punctum in ordine primum, citra determinationem diaetalem nulli extradanda, neque acta alia ad Arehivium Regni seu jam posita, seu successive reponenda praeter scitum ac positivum, idemque scripto sibi extradandum suae excellentiae palatinalis, aut hac dignitate vacante comitis judicis Curiae mandátum extradabit, imo absque istiusmodi peculiari mandato praeter subjecta Archivii juramento obstricta, nullum alium ad Arehivium Regni admittet, tanto minus acta inibi reposita remonstrabit, aut etiam hoc, vei illud, et signanter, quod peteretur ibidem, existere, patefaciet, verum requirentes ad suam excellentiam palatinalem, aut dignitate hac vacante, judicem Curiae Regiae ad faciendum ideirco instantionalem recursum inviabit. Ut verő praeattactorum manda­torum accuratus subsequatur effectue, debitaque in his etiam adhibeatur observeturque securitas, istiusmodi commissionalia mandata ad peculiarem suo ordine reponantur ladulam. Praeterea peculiare conficiatur protocollum, in quo de tempore in tempus singuli istiusmodi mandati synopticus contextus inseratur cum expressione anni, mensis et diei. In eodem protoeollo inseratur, qua die, mense et anno ас qualiter mandátum tale sit effectuatum. Ad quod observandum et effectuandum Ordinarius regni archivarius suos quoque subalternos débite instruet, ac qualiter hi instructioni suae correspondean|, solerter invigilabit. Ut verő suae excellentiae palatinali, aut hac dignitate vacante, judici Curiae Regiae, eonstare possit, qualiter labores et operatio in Archivio Regni decurrat, quemadmodum hactenus, ita futuris quoque temporibus idem Ordinarius regni archivarius singulo mense menstrualem de quibus ac qualiter peractis in Archivio Regni laboríbus per vicesgerentem cum specifica deductione, quis ex subjectis quid, ас quantum laboraverit, qualemve laborem sibi assignatuni habeat adornatam, suaque subseriptione roboratam sibi exhiberi faciet remonstrationem. In hacque subnexive illud quoque dedu­cet, qualia medio tempore acta per comitatu sad arehivium Regni sint reposita. Istiusmodi verő menstrualem remonstrationem idem Ordinarius regni archivarius suae excellentiae palatinali, vacanteque hac dignitate, judici Curiae Regiae exhibebit, aut transmittet. Quo verő ad Arehivium Palatinale. Quandoquidem sua exoellentia palatinalis pro tutiori securitate Arehivium quoque Palatinale in Domo Regnicolari, loco tamen ab Archivio Regni separato eonservaret, ac hoc etiam Arehivium curae ordinarii regni archivarii concredisset. Hinc Primo: Idem Ordinarius regni archivarius principaliter curandum habebit, ut universa acta in debitum ordinem redigantur, eorumque eleUchus tam quoad personas, tam et quoad res, cum extractu personarum, rei, loci et temporis ordine alphabetico conficiatur, actaque vetustate temporis attrita, ideóque difficilius legibilia deseribi curare^et originalibus adnectere obligabitur. In reliquo verő quoad Arehivium quoque Palatinale instructionem illám, quae quoad Arehivium Regni in punctis 6-to et 8-vo deducuntur, fideliter observabit et effectuabit. Et denique quoad Arehivium hoc Palatinale dependentiam suam unice a regni palatino habebit, Archivio hoc Palatinali directe et absolute ab ipso regni palatino pendente. Datum, Posonii, die décima septima mensis Mártii, anno Domini millesimo septingentesimo sexagesimo quinto. Comes Ludovicus de Battyán m. p. L. S. OL, N, AR, Lad: F. (Archívum Regni 1753—1848) Fase F. No 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom