7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.

Ad 7.Dicit se absolute nescire quantitatem pecorum Tarnokiensem exceptis quatuor vaccis quas ipse possidet. Ad 8.0ves in toto pago Tarnokiensi circiter 500 reperiuntur. Ad 9.Nescit in quali statu domus residentionalis braxatorium et diversorum Erdiensium ante 20 annos fuerit, dicit tamen tectum domus residentionalis,antiquitate nimium consumptum esse. Ad lO.Plura se ignorat scire de aedificiis quam quae praeceden­ti puncto revelavit. Ad 11.In quali statu ante annos 20 praedium Berky et Diós fueri­ignorat, nunc vero in ipso praedio Berky pulcram sylvam quercinam, quam semper prohibitam fuisse meminit dari re­cognoscit. Diós autem saltem dumetum et vepretum appellat ex quo pro cingendis hortis Tarnokienses vepres et dumeta exsecare solent. Ad 12.Refert dominum baronem habere gregem vaccarum vulgo gu­lyám et equatium quantitatem tamen. tum gregistum equatii ignorat. Ad 13.Quantum possessio Tárnok titulo census domini baroni Pe­terffy in communi solvat, ignorat, dicit tamen, quod post pestem quilibet mediae sessionis colonus florenos 2 dena­rios 75 quartalista vero florenum 1 denarios 37 1/2 ac de­nique inquilinus propriam gazulam habens denarios 50. apud alium commorans 25 denarios domini baroni praestare soleat Ad 14.Ignorat num dominus baro quaepiam pecora pecunias aut alia qualiacunque bona post mortem tempore pestis defunc­torum subditorum perceperit seu occupaverit, dicit tamen nonnullos fundos desertos emortuorum rusticos in vivis ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom