7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.
nentes inter sese subdivisisse. Ad 15.Refert, quod non successerunt in locum emortuorum prioribus similes rustici et qui successerunt illi pecuniis desertas a dominio redimere debebant. Ad l6.Provocat se ad testes Erdienses. Ad 17.Dicit quod in territorio Erdiensi certam plagam pro dominio subarare debeant, sed quot metretarum Posoniensium capax sit penitus ignorat. Ad IS.Fatetur quod in prato ad diversorium Tarnokiense penes viam regiam sito, nec non pratum Sóós Tó in territorio Erdiensi existens subditi Tarnokienses pro parte dominali falcere soleant, quodve ex priori circiter octo vei 9 currus ex posteriori vero si annus fertilis est circiter 40 currus rusticanus foeni dominium percipit. Ad 19.Re.fert dari unam molam dominalem in Tárnok a qua molitor 40 florenos titulo arendae dominio pendere putat praeterea, quod aut 10 anseres et 10 anates unumque majalem dominio molitor annue praestat, quae mola adeo deteriorata est, ut etiam ruinam minetur. Ad 20.Dicit neminem rusticorum molam possidere in Tárnok. Ad 21.Ignorat aliquot aedificium nóvum per dominum baronum interea temporis exstructum fuisse fatetur tamen quod in Erd horreum 700-rum frumenti crucum capax ante circiter 14 annos ex lapide et crudis tegulis solidisque lignis dominus baro exstruerit. Ad 22.Ignorat non bonus oeconomus sit provisor sed quod subditos variis módis affligát bene recordatur.