7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.

Tertius testis Paulus Gajarszky annorum circiter 36 subditus ex­cellentissimi domini comitis Josephi Illésházy d,e eadem ex posses­sione Tárnok inclyti comitatui Alberegiensi adjacente examina­tus fatetur. Ad l.Se nescire quot et quales ante annos 20 subditi in Tárnok fuerint, si quidem ante 15 solum raodo annos habitatum ad Tárnok semet contulerit, dicit tamen se ab aliis Tarnoki­ensibus audivisse ante 20 annos unum rusticum plus quam nunc tres valuisse ac quod nunc non plures quam 41 mediae sessionis quartalistaeque simul,nec non 30 inquilini par­tim proprias gazulas habentes partim apud alios commoran­tes reperiantur. Ad 2.Fatetur prouti testes in ordine primus et secundus refert que. quod in Tárnok exceptis duobus svevis reliqui vero om­nes slavi habitent. Ad 3.Fatetur quod in Tárnok 5 vei 6 rustici sint_, quorum quili­bet 6 boves intertenet, quantum vero reliqui subditi inter­3/ neant-" ignorat. Ad 4.Hon plures quam duos in Tárnok rusticos equos intertenere recognoscit. Ad 5.Quod in autumno circiter 20 aratro pro laboré dominali ex Tárnok exire possunt, in vere autem siquidem pecora debi­tora esse solent pauciora aratra produci queant. Ad 6.Jugalistae tantum duobus diebus menstruatim non secus et manualistae ordinarium laborem praestare solent, in autum­no tamen et vere tenentur circiter pro 60 metretis terras in territorio Erdiensi subarare. Falcaturam tamen messem et convectionem frugum accurate perficiunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom