7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.
currenti vineam restituerit. Ad 15.Fatetur quod nonnullas domos meliores, non nullás vero deteriores atque prius hospites obsederint. Ad l6.Nulli deserti fundi reperiuntur amplius in Érd. Ad 17.Refert, quod 150 metretas posonienses autumnalis ac totidem vernalis seminatura Érdiensis pro dominio inseminant. Ad lB.Fatetur, quod aliquándo 100 hoc anno tamen nonnisi 70 currus foeni in duobus pratis Érdiensibus dominalibus utpote Benta Tőrét et alio Szentegyház Réth vocitatis procreantur: praeterea in insula quoque ad Érdiensem si aqua non inundatur, pratum circiter 20 currus foeni dominium pereipere sólet. Ad 19.Nulla mola possidétur in Érd per dominium. Ad 20.Duae molae possidentur in Érd per rusticos, quarum quilibet possessor singillative dominio duos aureos titulo arendae annue pendit. Ad 21.Quod ad molas Danubiales rusticorum, unam simplicem popinam ex crudis tegulis absque ullis stabulis aliam vero in praedio Diós cum ovili ex aequali matéria, non secus ad braxatorium quoque diversorium partim ex tegulis crudis, partim ex lapidibus ex duobus cubiculis et stabulo constans, dominus baro exstrui curavit, ad haec praeterea ultimatim fassus est, et id quod in Érd horeum ex crudis tegulis, lapide, lignoque solido exstrui dominus baro curaverit. Ad 22.Laudat provisorem dominalem, quod tam pro parte dominali, quam pro parte sua industrius oeconomus est, quodve erga subditos etiam facilem et obvium se exhibet. /.../