7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.
Ad lO.Patetur muros aedificiorum integros esse, praeter quam quod pariés quo braxatorium a parte Danubiali cinctum erat ruinans sit. Ad ll.Refert, quod sylvae in praedio Berky et Diós nunc quoque in eodem statu sint in quo ante resignationem Peterffio factam erant, quodve nunc etiam conservent et prohibeantur, adeo, ut ipse dominus baro ligna pro necessitate propria, non ex his sylvis, sed ex possessione Szár sibi procuret, provisorem tamen dominalem pro parte sua ligna semper ex sylva Berky succidere, subdltisque Érdiensibus quotannis ante festa Natalitiorum particulam sylvae pro necessitate designare solere, ita tamen ut nisi inutilia et arrida ligna succidi possint. Ad 12.Dicit fatens duodecim boves jugales et fors totidem numero vaccas mulgibiles, nec non gregem Juvencorum vulgo Gúlám atque equatium dominum baronem possidere, quae peccora non modo sana sunt, sed etiam unum par bovum 36 aut etiam 40 florenis vendi possint. Ad 13.Patetur quod juxta conventionem cum dominó barone initam possessio . Érd* 400 florenos dominó baroni annue prae2/ stant• Ad 14.Non recordatur fatens ut tempore pestis demortuorum remansa quaepiam mobilia vei immobilia bona occupasset, praeter quam, quod remansam substantiam Educillatoris sui pro restantiis ad se retraxerit, a communitateque 106 florenos in complanationem restantiarum praelibati Educillatoris levaverit, quodve item vineas notarii, figuli, orphanique cujusdam occupaverit. Figulo vero non nisi anno