7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.

ores et meliores fuere. Ad 2.Plures Rascianos et Slavos simul, quam Svevicos subditos in Érd dari fatetur. Ad 3.Refert, quod in possessione Érd quinque tantum subditi sínt, qui per sex, aut octodecim qui per quatuor, et fors 12, qui per duos boves intertenent. Ad 4.Dantur quinque subditi, quorum quilibet, non plures nisi 1/ duos equos internet. 7 Ad 5.Dicit quod 25 aratra pro laboré dominali ex Érd expedire possunt, olim tamen ante resignationem bonorum Peterffio factam et 35 aratra prodire poterant. Ad 6.Refert, quod duobus diebus nisi menstruatim labores, pro ratione necessitatis, sive jumentis currubus praejunctis, sive per manualistas praestant, aestate attamen id totum, quod pro parte dominali per ipsos inseminatur, soli demete­re, prata falcare, et singulas fruges convehere solent. Ad 7.Circiter 150 frusta vaccarum atque juvencorum Érdienses habere meminit. Ad 8.Quinque opiliones in pago Érd dari fatetur, quorum quili­bet 120 plus etiam vei minus numero oves pascit. Ad 9.Refert fatens, nunc pláne domum residentionalem Érdiensem dealbari, tectumque ejusdem corrigi ex quo autem braxato­rium et diversorium braxator in arenda possideat, eidem reparationem horum incumbere. Summarie vero fatetur meli­orem ante 20 annos aedificorum statum fuisse, quam nunc, audivit et id a dominó barone se ultra 60 florenos in re­parationem domus residentionalis impendisse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom