Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)

rum, cunctorumque aliorum fratrum, proximorum et consan­guineorum suorum, quorum interest, si in subscriptis persi­stere nollent, super se levando ab alia, ac generosa domina Magdaléna relicta dicti condam Leonardi Barlabassy consi­militer quevis gravamina prefatorum Volffgangi filii et puelle Anne filie suorum ex eodem condam Leonardo Barlabassy susceptorum in se recipiendo a tertia partibus nostri in me­dio et coram nobis personaliter adherentes et constituti ora­culo vive vocis ac spontanea ipsorum voluntate sunt con­fessi libere et sponte in hunc modum, quod quamvis pos­sessiones portionesque, necnon iura et bona possessionaria in possessionibus atque comitatibus infra scriptis existentes et habita partesque prenotatas tam scilicet iure avitico, quam etiam hereditario et emptitio, item impetrationis, obtentionisque et acquisitionis titulis ac alias quomodolibet et qualitercunque et ex quibuscunque causis, viis, módis et rationibus et for­tune prosperitatibus tangentes et concernentia hactenus inter prefatos condam Iohannem et Leonardum Barlabassy progeni­tores partium earundem indivisa remanserint, tamen deinde partes prenotate in eisdem possessionibus, portionibusque et iuribus possessionariis rectam et equalem atque congruen­tem divisionem atque sequestrationem fieri cupientes, per ordinativam et amicabilem compositionem egregiorum Fran­cisci Appaffy de Naghffalw, Blasii Was de Chege, loannis de Fewldwar et Ladislai de Kozarwar ad finálém amicabilem earundem possessionum, portionumque et iurium possessio­nariorum devenissent divisionem perpetuo duraturam, prout devenerint nostra in presentia tali modo, quod primo preli­batus dominus lohannes archidiaconus totales possessiones Hederffaya prefata(m), necnon Kapolna et Mykeffalwa vocatas, portionesque possessionarias in possessionibus Chydewthelke, Zylkwth, Chergewd, Somosthelke et Bessenyew nuncupatis in de Kykellew, item totalem quoque possessionem Petherfalwa dictam atque portionéin possessionariam in possessione Mar­thonthelke in Albensi, necnon directam et equalem medietatem totalium portionum possessionariarum in possessionibus Ikland, Gerebenyes, Zakal, Kementhelke, Kapws et Zengyei in Thor­densi ac Arankwth appellatis in de Kolos comitatibus exi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom