Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

notarium publicum infra scriptum sibi petiit coníici hoc pre­sens publicum instrumentum, quod feci officio mei thabellio­natus requirente, iustitia et veritate suadentibus. Acta sunt hec et facta anno, indictione, mense, die, hora, pontificatu et loco quibus supra, presentibus ibidem existentibus discretis et honestis viris dominis plebanis, domino Michaele de Rethek et domino Bartholomeo de Zezerman presbyteris, necnon no­bilibus dominabus relicta Pauli de Scherino ac relicta condam Iohannis de Scherino testibus fidedignis ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Ibi autem proceribus egregiis ac nobilibus viris de par­tibus Transsilvanis existentibus, videlicet domino Benedicto de Zwck et domino Nicolao de Mathefalwa, Ladislao de Badak, item Anthonio de Faragó existentibus, ut fűit decretum per capitulum Albense et secundum mandatum dominorum de eodem capitulo ac preceptum ipsorum conservatum in fidem supra dictorum relatorum hec addidimus propter maiorem confirmationem nostrorum dictorum : Et ego Franciscus filius condam Nicolai de Zeek pres­byter Transsilvanensis diocesis, publicus sacra imperiali aucto­ritate nótárius, quia prescripte testamentorum factioni et ex amborum voluntate editioni, con­sensu et voluntate videlicet Nicolai filii con­dam Ladislai de Somkerek ac domine Sophie consortis sue et protestatione aliisque omnibus et singulis supra dictis, ex relato nobilium et instrumento super testamentum editum, scri­ptum et factum presens interfui, eaque sic ut premittitur fieri vidi et audivi et in notam recepi et pu­blicavi, aliis tamen negotiis occupatus per alium seribi feci et in hanc publicam redegi formám, hic me subseribens no­mine proprio et signo consueto consignavi requisitus specia­liter et rogatus in fidem et testimonium ac certitudinem om­nium et singulorum premissorum. Eredetije hártyán az eredetiben háromszorta nagyobb közjegyzői jegygyei és számos kijavított constructionalis hibával, 6653. 1427. jun. 16. 15. Széki Ferencz presbyter közjegy­zői jegye.

Next

/
Oldalképek
Tartalom