Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
- 233 fuerit expediens, nobis amicabiliter rescribatis. Dátum Torde, octavo die octavarum festi Omnium Sanctorum anno domini M. CCC. nonagesimo primo. Nos igitur iustis et legitimis petitionibus vestris arinuentes ut tenemur, una cum prelibato Nicolao filio Cozme homine vestro nostrum hominem, videlicet fratrem Lucasium presbyterum, socium nostrum conventualem pro testimonio transmisimus fidedignum, qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt eo modo per nos requisiti, quod ipsi feria secunda proxima ante Nativitatem Domini pariter accedendo, ante dicto magistro Stephano filio Beche a Iohanne et Anthonio filiis Nicolai, Ladislao filio Ladislai, altero Ladislao filio Geleth ac Iohanne filio Michaelis divisionem petiissent congruentem et partes protunc taliter concordassent, ut ipsam divisionem in dominicam Septuagesimam prorogassent, ita tamen, ut tam actor quam in causam attracti homines voyvodales et testimonia nostra ducere deberent ac una partium quatuor homines et reliqua similiter quatuor probos et nobiles viros per partes electos convocarent, et quidquid iidem octo probi et nobiles viri per partes electi coram testimoniis nostris et voyvodalibus *) hominibus in omnibus factis universarum possessionum ipsorum et portionum possessionariarum ubilibet habitarum divisionabiliter decreverint, ambe partes tenerentur acceptare, et si qua partium ipsam ordinationem non acceptaret, extunc parti ipsam acceptanti centum marcis denariorum et iudici viginti marcis denariorum convinceretur eo facto; ad quod se partes predicte coram ipsis spontanea obligassent voluntate. Dátum tertio die diei termini prenotati, anno domini supra dicto. Eredetije papíron, hátán pecsét maradványaival, 8004. 1391. nov. 15, dec. 18. (1392.) febr. 11. 1391. dec. 20. *) Hibásan voyvodalis.