Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

Penthecostes tunc preterito ad faciem predicte terre litigiose accessissent predicteque partes personaliter inibi comparendo, excepto Stephano filio Beche, pro quo Andreas magnus famu­lus eiusdem cum sufficientibus literis procuratoriis comparuis­set, ex predictis octo nobilibus viris solum quatuor, videlicet Mark de Zaua, lohannem filium Wlken, Myke filium Nicolai et Nicolaum filium Thome adducere potuissent, alii vero quatuor nobiles quibusdam iustis negotiis prepediti venire nequivissent, tamen predicte partes fide mediante ipsarum, quia predicta particula terre propter nimiam densitatem sil­varum et altitudines montium bono modo dividi non potuis­set, ad conscientiosam divisionem predictorum quatuor nobi­lium virorum per eosdem adductorum in forma compositionis et concordie se submisissent, ipsique quatuor nobiles viri, prout visu conscientiose considerare potuissent, tertiam partém eiusdem particule terre litigiose a parte possessionis Chepan predictis nobilibus de Yilagusberk, duas vero partes eiusdem a parte possessionis Fata nobilibus de eadem per distinctiones novarum metarum in eisdem literis seriatim conscriptarum dividendo et separando statuissent perpetuo possidendas, et eedem partes ipsi divisioni in nullo contradicendo benivole assumpsissent. Quarum quidem literarum exhibitionibus factis prefa­tus Nicolaus actor in contrarium premissarum retulerat et allegarat eo modo, quod licet premissa concordia inter predictum Ladislaum patrem suum ab una et eundem lohan­nem filium Michaelis et fratres suos parte ab altéra in facto predicte terre litigiose inter ipsas possessiones Chepan et Fata vocatas adiacentis modo prehabito divisio facta exstiterit, due­que partes eiusdem terre ad predictam possessionem Fata et tertia pars ipsius terre Chepan statute et commisse exsti­terint, tamen ipse scilicet Nicolaus tunc ipsi divisioni, com­positioni et concordie non interfuisset eidemque consensum non prebuisset, sed ipsi compositioni omnino contradictor apparuisset et ex eo predictas tres possessiones, videlicet Che­pan, Nemeth et Sumkerek vocatas per metas et cursus meta­les distingi et separari facere voluisset et nunc vellet a pre­dicta possessione Fata et ab aliis possessionibus ad eandem 1 3* jun. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom