Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

1365. 1366. (1380.) jan. 13. pertinentibus; et ibidem quasdam sex literas prohibitorias, tres videlicet vestras et duas predicti conventus ac unam Dominici vicevoyvode, quarum tres in anno domini M. CCC. LX. quinto et alie tres sub anno domini M. CCC. LX. sexto in diversis terminis fuissent emanate, nobis presentarat, in quibus per ipsum Nicolaum filium Ladislai et alios fratres suos in eisdem literis nominatos predictum Ladislaum patrem ipsorum ac etiam annotatum lohannem filium Michaelis a divisione, perpetuatione et alienatione eiusdem terre litigiose inter predictas possessiones Chepan et Fata habite prohibitos fuisse comperieramus manifeste. His itaque perceptis ipsis partibus sibi in premissis per nos iudicium et iustitiam impertiri postulantibus, licet predicta terra litigiosa inter predictas possessiones Chepan et Fata vo­catas situata tempore • predicte concordie per predictos Ladis­laum patrem ipsius Nicolai actoris et lohannem filium Michae­lis ac fratres suos modo et ordine in predictis literis vestris expresse divisa exstiterit, tamen quia ipse Nicolaus filius La­dislai tempore premisse concordie in facto divisionis predicte litigiose terre modo premisso facte non interfuisset et eidem concordie et divisioni consensum non prebuisset, imo tam predictum Ladislaum patrem suum, quam etiam annotatum lohannem filium Michaelis et fratres suos a divisione et per­petuatione prefate terre litigiose ex serie predictarum litera­rum prohibitionalium prohibuisse reperiebatur, pro eo his con­sideratis cum ipsas partes ad reambulationem predictarum possessionum ipsorum una cum hominibus nostris et testimo­niis vestris, prout moris esset, eis terminum ad id deputando transmittere voluissemus, tandem quia predictus lohannes filius Michaelis in adiudicatione ipsius cause non contentaba­tur premissam concordiam per ipsum et annotatum Ladislaum patrem ipsius Nicolai actoris in facto dicte terre litigiose ha­bitam per ipsum 'Nicolaum retractare non posse referendo, ipsisque causam in premissis habitam per nos ad omnia re­giam ad deliberationem prelatorum et barronum differri po­stulabat, pro eo discussionem eiusdem cause ad octavas festi Epiphaniarum Domini tunc venturas ad deliberationem ipso­rum prelatorum et barronum duxeramus prorogandam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom