Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
dicto comitatu Thordensi, item Tuson et Domb habitis confectas, in quibus vidimus contineri, quod portionem quidem possessionariam in ipsa possessione Dathos habitam per hominem capitularem familiae Tothoriensi statutam, portionem tamen in dicta possessione Pagocha existentem statue.re neglectam esse. De aliis autem praedictis portionibus possessionariis in praescriptis possessionibus Gerebenes, Vray et Kapws, omnino in eodem saepefato comitatu Thordensi existentibus et adiacentibus idem procurator ipsorum ingerentium nullás plures praeter praeexhibitas litteras eisdem ingerentibus in hac parte nihil prorsus suffragari producere et exhibere potuerat. Quarumquidem litterarum exhibitionibus per procuratores utrarumque partium et etiam ingerentium coram nobis in facie dietae sedis nostrae iudiciariae modo praemisso factis atque habitis, supplicarunt ultimatim iidem procuratores suis partibus per nos in praemissis iuris aequitatem iustitiaeque complementum elargiri. Nos itaque tenoribus et continentiis praescriptarum litterarum ultro citroque productarum, allegationibus quoque partium et ingerentium perlectis et mtellectis, habitoque superinde antelatorum magistri curiae nostrae, magistrorumque nostrorum protonotariorum et iuratorum sedis nostrae iudiciariae assessorum nobiscum in discussione et examine praesentis causae constitutorum et existentium consilio praematuro et sana deliberatione, ex parte praenominatarum portionum possessionariarum in praescriptis possessionibus Petenyefalwa, Fel Sereden, A1 Sereden in Craznensi, item Dathos, Pagocza, Gerebenes, Vray et Kapus in Thordensi comitatibus existentibus habitarum per alias litteras nostras adiudicatorias sententionales rectum faciendo iudicium. Quantum vero ad alias praescriptas portiones possessionarias in praenotatis possessionibus Mezeo Madaras, domoque et curia nobilitari ibidem habita, Sámson, Band, Vray, Gerebenes, Keouesd, Iiorczo, Menes, Fele, Keolpen, Zabed, Zabad. Galambod et Bárdos omnino in praetacta sede siculicali Maros existentibus habitas attinet, quia