Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

prout ex dictis litteris adiudicatoriis sententionalibus prae­fati condam Joannis de Hunyad gubernatoris dicti regni Hungáriáé in anno Domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo emanatis clarissime eluceret, anti­quam consuetudinem dominorum siculorum super devo­lutione bonorum et haereditatum eorundem in semine virilis sexus deficientium semper eam fuisse, quod vide­licet nobili siculo in virili sexu deficiente haereditates eiusdem deficientis non (in) fiscum nostrum, verum in sexum foemineum, filias videlicet et si habuerit aliasque sorores carnales, et illis etiam per omnia deficientibus in alios le­gitimos successores remotiores eiusdem deficientis de­volvi deberent; quas quidem litteras propter earum vetustatem plurimum reverandas et maximamque fidem eisdem adhibendam esse, quanto enim vetustiores existe­rent, tanto propius accederent ad veritatem de praemissa antiqua consuetudine eorundem siculorum eliciendam et cognoscendam; quam consuetudinem licet iuxta contenta decreti a legibus et consuetudinibus regnorum Hungáriáé et Transsilvaniae penitus dissimilem, tamen accedente praemissa iudiciaria auctoritate dicti domini gubernatoris deinceps quoque firmiter et inviolabiliter observandam esse, et hanc consuetudinem, imo libertaternque eorum iidem domini siculi fideles semper existentes nunquam amisissent, sed solummodo plebei siculi, itaque iuxta formám et continentiam praemissae antiquae consuetu­dinis eorundem, non obstantibus praescriptis litteris no­stris novis donationalibus praefati olim deficientis, per eundem super bonis litigiosis impetratis, quae litterae tum propter neglectam statutionem, tum vero quia huic con­suetudini praeiiídicarent, demum autem ex quo illis post­habitis postea idem deficiens divisionem in eisdem bonis eidem in causam attractae admisisset, omni firmitate care­rent, ad praetacta bona et haereditates siculicales eiüsdem quondam deficientis directorem nostrum nil iuris habere, ex eoque vigore praedictae consuetudinis eadem bona et quaslibet haereditates siculicales eiusdem deficientis pos­sessionibus et sede siculicali Maros in praedictis existen­1451.

Next

/
Oldalképek
Tartalom