Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
applicuisset, et hac ratione consensumque ad eam emptionem impetrare et in dominium eorum se legitime introduci facere neglexisset; igitur praemissa allegatio seu exceptio procuratoris actoris nullum locum haberet. Quantum vero ad portiones possessionarias in praefatis possessionibus Dathos, Pagocza et Gerebenes in praealiegato comitatu Thordensi existentes spectaret, subiunxit idem procurator ingerentium, quod saepedictus olim Joannes Bernald neque in eisdem defecisset, eo quod eadem bona nobili dominae Justinae, relictae olim dicti Francisci filii saepefati Stephani Thot solum pro florenis centum et viginti aureis per antelatos condam Nicolaum et Blasium filios eiusdem Stephani Thot, fratres autem carnales ipsius Francisci titulo pignoris obligata fuissent, postmodum autem exinde ad manus deficientis devenissent eodem pignoris titulo, proprietas vero eorundem bonorum iure successorio ipsos ingerentes concernisset. Et in huius assertionis suae verificationem quasdam litteras comitis Petri comitis de Sancto Georgio et de Bozyn iudicis curiae serenissimi principis condam Vladislai regis Hungáriáé impignoraticias in facie sedis nostrae iudiciariae produxit, easdemque portiones a iure sibi reddi postulabat. In huius allegationis contrarium saepefatus procurator ipsius actoris subintullit, quod litterae exhibitae contra ius regium insufficientes essent, statutione enim carerent, neque vero annos centum longaevi temporis scilicet praescriptionem contra iura regalia observari solitam excessissent, verum de bono eorum iure et successione ulterius producere teneretur. Nobis itaque eisdem ingerentibus id ipsum iuridice committentibus, deraum idem procurator eorundem ingerentium exhibuit et praesentavit nobis quasdam litteras capituli ecclesiae Albensis Transsilvaniae praenotati introductorias et statutorias decimo octavo die introductionis et statutionis in anno Domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo, super portionibus possessionariis in praescriptis possessionibus Dathos, Pagocha in 1450.