Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

vaniensium, nec non Joanni Isoo provisori eiusdem arcis Vdwarhely modernis et futuris quoque pro tempore con­stituendis ipsorumque vicesgerentibus, praesentium no­titiam habituris salutem et favorem. Ex significatione egregii Matthaei Perwsytt familiaris nostri intelligimus, quomodo ineolae possessionum Farchiad, Palíalwa, Var­allia et Farkaslaka dum ad nostram arcem Vdwarhely pos­siderentur, a memória hominum non minus in silvis et alpibus communibus quam aliis etiam in locis Farczad­zallasa et Fenyewchieoteortt nuneupatis liberum semper communemque usura habuissent, in quibus licet pacifice et sine omni impedimento perstitissent, tamen postquam i(i)dem coloni a nobis ipsi donati fuissent, eundem usum ipsis admittere noluissetis in damnum ipsius exponentis colonorumque suorum manifestum; supplicans nobis demisse, ut sicuti eadem bona ipsi contulimus, usum quoque silvarum et al­oium, quem coloni sui haetenus sine intermissione habuis­sent, eis admitteremus. Quare ne idem Matthaeus Perwsyt eo usu silvarum et alpium se indigne privatum exclusum­que esse quereretur, compatientes etiam statui eorundem colonorum ipsius, quos sine usu silvarum et alpium íaciie extremae clesolationi obnoxios fore intelleximus, earum silvarum et alpium usum, quem coloni ipsius in eis antea habuissent, (demptis porcorum decimis, si qui forte sagi­nandi causa illic pascerentur), eisdem colonis suis admit­tendum, ipsi vero Matthaeo Perwsytt et posteris eius an­nuendum et concedendum duximus, ut ipsi in privatos usus ipsorum porcos suos proprios, non autem aliorum quorumpiam, in praeseriptas siivas seu alpes gratifa] 1) saginandi solitis temporibus mittere ibique tantisper, do­nec op(p)ortunum fuerit, tenere et iterum citra omnem decimarum, teloniorum ac alterius cuiusvis solutionis in rationem [nostram] 2) fieri debentium pensione reducere possint et valeant, prout admittimus, annuimus et conce­dimus praesentium per vigorem. Proinde vobis harum

Next

/
Oldalképek
Tartalom