Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

morat, usumfructum trium possessionum primipulatus percepisset quidem, sed ex annuentia et consensu acto­rum per huiusmodi occasionem, quod appetente prae­misso anno sexto, cum perceptio fructuum primipulatus iuxta gradum consuetum se obtulisset, in causam attractus in dominium et perceptionem fructuum ipsius primipula­tus se ingessisset, et habita tandem compositione inter eundem in causam attractum et actores, iuxta eandem compositionem in dominio usus praedictarum trium pos­sessionum in causam attractus per actores fuisset relictus, et facta huiusmodi compositione actores se in dominio primipulatus praedicti legitima statutione mediante integre firmassent nullo penitus contradictore apparente, et huiusmodi statutionem factam fuisse eorum attestatione, qui exsecutionem statutionis peregissent, si superviverent, probare possent. Quia tamen exsecutores statutionis obierunt, attestatione iudicum 5) illorum, quibus super praemissa integra statutione primipulatus per praefatos exsecutores statutionis legitima relatio facta exstitit, pro­bare promptus esset. Ad haec procurator in causam at­tracti subdidit, quod in integram possessionem primipula­tus nunquam se actores statui fecissent, cum nec praeter medietatem eius iure aquisierint ac obtinuerint, quod et ipse probare promptus esset. Hoc percepto procurator actorum 0) asserit, quod actores tempore prioris obtentio nis quoque primipulatus integrum primipulatum aquisivis­sent et tunc quoque in integram possessionem eiusdem primipulatus legitime se statui fecissent et hanc quoque assertionem suam testatione iudicis illius temporis pro­bare paratus esset. Et quia partibus iustitia fieri non po­terat, nisi super praemissis partium assertionibus per vos veritas inquiratur, igitur requirimus vos et nichilominus vobis harum serie authoritate domini nostri gratiosissimi qua fungimur committimus, quatinus acceptis praesenti­bus sub oneribus alias in talibus observari solitis decimo 5) iudicium az eredetiben. actoris az eredetiben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom