Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

szept. 29. per quem dominationibus vestris litteratorie fecerunt re­lationem. Licet michi de consulatu etiam mitia verba intimarant, sed heri fráter carnalis cum aliis certis fratri­bus illius decol(l)ati citra equites XXXII venerant erga nos, voluerunt, ut facietenus loquantur cum nunccio do minationum vestrarum. Ego illis intimavi, quod in nomine Domini loquantur, sed ego etiam volo presens esse et aliquod verbum scandalosum contra nunccium vei contra consulatum vestrum coram me non loquantur, quia illis nollem parcere. Ilii reintimaverunt, quod omnia cum ho­nore loquerentur. Breviter fuerunt facietenus personaliter coram nunccio vestro et petierunt me coram homine vestro, ne ulterius in hac causa procedam et fatigas im­ponam, quia qualiter condempnassent fratrem eorum, 3) eadem via vellent procedere cum vestris dominationibus. Quid igitur ego illis tunc respondi, poterit nunccius do­minationum vestrarum referre. Nam dixi illis, quod cives de Eperyes eundem deum et regem habent sicuti ipsi. Commiseram et huic vestro nunccio, ut audaciter iura vestra proponat, quia scio et scivi móres siculorum, ut nec deum nec hominem timent. Ibi multa verba fuerunt et sic ad hospitium redierunt. Noluerunt etiam res illius interfecti assignari ad ali­quorum manus asserentes, quod res haberent satis, sed pro fratre non habent alium, nam aliter vellent vindicare res et mortem fratris ipsorum. Item, intellexi domini et amici, quod nil boni possum inter vos facere. Invitavi omnes illos ad castrum. Multa ibi declaravi illis, quod non deberent agere contra iusti­tiam, quia esset magna distantia Eperyes ad Siculiam. Et quod ne videar et ego, quod alicuius momenti 4) sim inter vos, breviter 5) ad hoc illos omnes coegi et promissiones michi fecerunt, quod usque festum beati Michaelis arch­angeli proxime affuturum nec iuste nec iniuste volunt 3) íllorum kitöröltetvén, fölibe írva. 4) non innen kitörölve. 5) Sorközi betoldás.

Next

/
Oldalképek
Tartalom