Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
agere contra vestras dominationes. Elapso festő beati Michaelis archangeli, nullus tandem possit dicere, quod sicatorie vellent procedere, quia qualitercumque possunt, si etiam usque decem annos procederent, sed mortem fratris eorum vindicare vellent. Nam prorogationem propterea feci cum ipsis fieri, ut mercantias dominationes vestre possint secure facere tam Waradinum quam Budám. Promiserunt michi firme observari tum ex eo, tum quia interim potestis extrahere aliquas litteras regie maiestatis precipientes illis sub nota perpetue infidelitatis, ne vos iniuste in rebus aut in persona extra iudicium impedire presumpmant, alioquin dominus wayuoda Transsilvanus talium res et bona faciat occupari regie maiestati. Quia sciant dominationes vestre certo, quod sine periculo alicuius vestrum ista causa non sedabitur, nisi aliter rem pacificabitis. Interim si ego possum illos refleetere, sciatis quod non secus facio, tamquam si negotia propria essent. Nam citius saxones possint reflecti, sed illi siculi estimant quem interficiunt, ut ille 6) in alio mundo servitor suus efficietur. Nam secreto dicendo sunt inter illos tales, etiam si fráter illi non esset duobus, ipsi <non timerent animam suam et> 7) hominem interficerent. Omnino igitur dominationes vestre usque illud festum beati Michaelis ineant, meo iudicio, cum ipsis ad compositionem medio proborum hominum, quia pre verecundia etiam illa genelogia aliquid attemptat facere pro morte fratris ipsorum. Etiam hoc consulte fecistis, quod miseratis litteras comitatus de Sáros, quia vicewayuode et nobiles multum credunt talibus litteris. Igitur quicquid facere vultis in rebus premissis, per iter agentes in una littera vestra me certum reddere potestis, et sciatis, quod quicquid pro vobis facere potero, non desinam. Omnino cogatis vos ad aliquam solutionem illius anime decol(l)ati, forsitan pose) Sorközi betoldás. 7) sed kitöröltetvén, fölibe írva.