Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
Commendatione sui premissa. Magnifice domine et fautor singularissime. Heri sunt nobis allate littere vestre magnificentie, ex quibus percepi machinationes contra vestram magnificentiam, sed spero, quod non prevalebunt illarum auctores. Sciatis itaque, quod statim ea reginali maiestati significavi et regie maiestati, et utraque maiestas non parum egretulit, scribitque regia maiestas ad dominum wayvodam, ut posthabitis excusationibus castrum Gorgyn manibus vestris consignet, quod nisi fecerit, timeo ne dominus wayvoda peniteat. Seribit etiam tam regia, quam reginalis maiestas ad universos siculos, prout optastis, eosdem confortando et remonendo suspicionem, que [ipsis] 1) est suggesta. Jam vestra dominatio faciat litteras cito presentari et agat pro suo ingenio ea que debet, ut possit et siculis et utrique maiestati piacere. Quitquid autem evenerit, rogo, ne parcatis equis et expensis. Quantocius regine seribite, sua maiestas providebit. Est cura plurimum dominationi vestre affeeta, Preterea sciat, quod hic sunt nunctii siculorum damnificatorum et regina miratur, quare non venerint ex alia parte scilicet Andree Lazar, cum tamen significaverant se venturos. Eapropter vestra dominatio omnibus viribus illos persuadeat, quod citissime suos nunctios mittant, ut reginalis maiestas inter eos perficere valeat, que proposuit. Ita enim et dominatio vestra cum maiori quiete remanebit. Loquamini etiam domino Nicolao de Bethlen et Joanni Barlabassy, ut simul cum illis iuxta desiderium regine veniant huc, ut intersint compositioni propter eorum etiam honorem et omnium nobilium. Sciatis insuper quod hic varii rumores sparguntur et usque ad aures utriusque maiestatis pervenerunt, qualiter Emericus Torek intraverit Transsilvaniam cum copiis gentium et intelligant se mutuo dominus wayvoda cum illo, proposuerintque, nescio, quid incipere. Quapropter sitis circumspectus, potestis enim invocare civitates saxo-