Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

num, qui vobis auxiliabuntur, si quid videbitis agi contra. voluntatem regie maiestatis. Intelleximus etiam, qualiter dominus wayvoda voluerit concordare cum domino Andrea Lazar et parte sua promittens aureos montes eisdem et hoc fieri dum­taxat, ut dominationem vestram non admitterent, sub­ordinareque dominum wayvodam, ut ex parte nobilium et omnium Transsilvanarum partium oratores ad regiam maiestatem (venirent), 2) qui petant suam maiestatem, ne velit disiungere illas partes ponendo ibidem duos of­ficiales, alium siculis, alium ipsis nobilibus. Ego avisavi reginalem maiestatem. Et sua maiestas iam ita conclusit cum regia maiestate, quod si venerint huiusmodi nunctii et optaverint, ut non ponat duos officiales, sed unum permittat scilicet dominum wayvodam, extunc rex dabit eis responsum, quod vult eos in hoc exaudire, ut unum officialem ponat. Quia tamen sepesepius conquesti 3) sunt de waywoda, et quia etiam dominus wayvoda habeat aliud officium, videlicet iudicatum curie, ideo, sua maiestas revocaret dominum wayvodam a wayvodatu et vellet, quod sola dominatio vestra remaneret wayvoda et comes siculorum. Propterea dominatio vestra non curet si mit­tent nunctios, utinam mitterent, esset fortuna vestra, sed tamen vos non detis vos considerare, quia non curatis. Mittite solummodo simul vestrum nunctium et sileatis. Significastis etiam, qualiter ipse posuerit victualia in castrum Gergyn, de quo satis admiramur, et reddit se su­spectum. Aut enim operát de morte regis, qui iam deo duce convaluit, et speramus quia iam diu vivet, aut aliud intendit; vestra dominatio sit attenta et resciat veritatem, quid intendat et a quo inducatur hinc ex ista curia. Sciat insuper dominatio vestra, quod thesaurarius dominus Bornemyssa dixit, qualiter scripserit ad Paulurn Thomori, ut in omnibus adsit circa dominationem vestram. Si est ita, rogo, rescribatis regine. Postremo 2) Tollban maradt. 3) congesti az eredetiben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom