Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

earundem eis, porciones vero iamdictorum Stephani et Deseu, vide­licet similiter medietates earundem simul cum porcione ipsius Mathei actoris omnino in eorundem Stephani et Deseu partém devenissent, quas et jiunc iamdicti Stephanus et Deseu tenerent et haberent. Prelibatus vero Stephanus filius Pauli pro se simili modo personaliter, pro ipso vero Deseu filio Vgrini cum procuratorys literis ecclesie Vachyensis in nostram exurgens presenciam obiecerat tali modo, quod ipsi cum eisdem Paulo et Jacobo in dictis duabus eorum possessionibus divisionem habuissent, et porciones possessio­narias pretacti Mathei ipsi haberent. Sed quia ipsi dictam divisio­nem possessionariam ab eisdem Paulo filio Elysey et Jacobo filio Joannis cum laboribus eorum proprys et expensis reoptinuissent, et eciam prefatus Matheus quedam facta illicita sibi intulisset, de quibus quidem laboribus et expensis suis ac prefati Deseu, necnon de iniuriosis faclis sibi per eundein Matheum illatis, donec idem Matheus eis satisfaceret, tamdiu non redderent porcionem posses­sionariam Mathei antedicti, et ibidem iamdictus Stephanus filius Pauli super facto premissarum suaruin iniuriarum quandam inqui­sicionalem literam Anthony de Kyrth vicecomitis et iudicum nobi­lium comitatus Honthensis feria quarta proxima post festum pen­thecostes proxime preteritam in villa Hydwigh confectam memo­rialem nobis presentarat inter cetera continentem, quod cum ipsi vicecomes et iudices nobilium comitatus Hontensis ex literatorio precepto ipsius domini nostri regis Dionisium de Selen iudicem nobilium unum ex ipsis ad infrascriptam inquisicionem faciendam. transmisissent, deinum idem ad eos reversus retulisset, quod ipse feria tercia proxima post festum sancte trinitatis proxime preteri­tum in dicto Hontensi comitatu procedendo a nobilibus ignobilibus et ab alys cuiusvis status et condicionis hominibus palam et occulte diligenter investigando talem scivisset veritatem, quod Matheus filius Michaelis de Gyurk feria sexta proxima post octavas festi beati Georgy martiris, cuius proxima preterisset revolucio annualis, quendam iobagionem Berlas Jacobi et Stephani filiorum Pauli de Olsouzechen in medio dicte possessionis eorum solus verberasset et vulnerasset, et octo domos suas ligneas asportari et vendicioni exponi fecisset, eo 11011 contentus sabbato proximo ante festum pasce domini similiter proxime preteritum idem Matheus ad eandem

Next

/
Oldalképek
Tartalom