Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
possessionem lite inter ipsos pendente, afugato prius et expulso predicto Bertas iobagione ipsorum pálos curie sue extrahi, et quo sue placiusset voluntati, deferri feeisset in ipsorum preiudicium et gravamen. Quibus visis prefatus Matheus actor obiecerat isto modo, quod ipse Stephanus dictam divisionem possessionariam sibi extradare assumpsisset, nam ipse pro premissis suis laboribus et expensis proventus et utilitates dietarum possessionariarum porcionum sibi provenire debencium, eidem Stephano per unum annum habere et pro se excipere commisisset, et per hoc de dictis suis laboribus plenariam sibi impendisset satisfaccionem, ad locum autem sessionalem prefati unius sui iobagionis ab eo recessi alterum iobagionem eidem Stephano adduxisset, et ibidem ad premissorum verborum suorum cercius documentum quasdam patentes literas domini Vyllermi prepositi comitis capelle et secretary cancellary domini nostri regis feria quarta proxima post festum beatorum Yiti et Modesti martirum proxime preteritum, quarum aliud par et idem Stephanus in specie exhibuerat, iamdictus Matheus nobis presentarat inter cetera denotantes, quod Stephanus filius Pauli de Olsouzechen ab una, item Matheus filius Mychaelis de Gyurk parte ex altéra proprys eorum in personis coram ipso comite capelle regie constituti proposuissent viva voce, quod ipsi in octavis festi beati Jacobi apostoli tunc venturis ad íacies possessionum Olsouzechen predicte et Petry vocatarum presentibus vicinis et cometaneis earundem accedere tenerentur, ibique prefatus Stephanus de possessionarys porcionibus suis in dictis possessionibus tunc apud manus suas habitis eidem Mathei generacionali proximo suo equalem divisionem ac congruentem dare et assignare deberet atque teneretur, dictusque Matheus unum ortum in porcione eiusdem Stephani in dicta possessione Gyurk habita preparari et edificari facere, ac unum iobagionem ad eandem porcionem dicti Stephani, de qua ipsum iobagionem expulisse relatum extiterat, usque predictum festum beati Jacobi apostoli similiter tunc proxime affuturum adducere teneretur hoc eciam adiecto, quod partes prenotate facta premissa divisione in pristinis eorum locis mansionibusque pacifice permenarent ususque fruetusun et utilitates quaslibet dicte possessionis Olsouzechen anno tunc preteriti prefatus Matheus eidem Stephano recipere et recipi facere commisisset coram comite capelle