Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

millesimo quingentesimo vigesimo septimo in papiro dupplici patenter confectas subscriptioneque manus nostrae propriae consignatas, quibus mediantibus nos universa bona et quaelibet iura possessionaria nobilium Marci, Michaelis, Joannis et Ladislai Dobrawyczkv de Dobrawycza 1 ubilibet et in quibuscunque comitatibus huius regni nostri Hungáriáé existentia et habita per notam infidelitatis eorum, quam ipsi ob Ferdinandinae factioni adhaesionem incurrissent, praefato cancellario nostro suisque haeredibus universis in perpetuum donasse dinoscimur, subinferendo nobis idem cancel­larius noster, ut quia ipse propter impacata distur­biosaque haec tempóra, quibus ubique lateri nostrae maiestati adhaerendo in servitiis nostris fuisset praeoccupatus, praenarratam donationem nostram regiam exequutioni debitae non potuisset demandare, formidaret igitur (nisi de gratia nostra regia sibi fieret ex novo provisum) donationem huiusmodi nostram viribus destitui et robur firmitatis non posse sortiri. Quapropter supplicavit nobis ipse cancellarius noster, ut praemissam donationem nostram regiam ratam et firmám habere atque ad eius exequutionem annualem revolutionem a die datarum praesentium computandam de gratia nostra speciali sibi concedere dignaremur. Cuius supplicatione tamquam iusta et iuri consona moti, praetactam donationem nostram regiam, quoad omnes continentias, clausulasque et articulos eius roborantes et in suis viribus relinquentes, totum et omne ius nostrum regium, siquod in praescriptis bonis ac iuribus possessionariis praenominatorum Michaelis Joannis et Ladislai ac ipsius condam Marci Dobra­wyczky ubilibet, ut praefertur, habitis, potissime vero in totalibus possessionibus Zele et Feleghhaz appellatis 2 ac portioné possessionaria in possessione Gyewrgye 3 nominata, omnino in comitatu Pestiensi adiacentibus existentique habita, quae olim magnifici Job de Gara 4 1 A Dubraviczky-családra 1. Nagy Iván : III. 406—409. II. L. azonfelül jelen kötet 112. sz. oklevelét. 2 Ma Tápió-Szele és a tőle délre fekvő Félegyház-puszta. 3 A mai Tápió-Györgye, Űjszásztól ny. 4 Garai Jób, aki Garái László nádornak volt a fia, 1482 körül halt el, benne kihalt a Garai-esalád nádori ága. (Nagy Iván: IV. 330. és Csdnki : II. 458. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom