Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

cum suis complicibus, confusum ab hinc discedere praefatus Joannes Podmanyczky Dei adiutorio suf­fragante coegit, large expositis, dandum, donandum et inscribendum duximus. Immo damus, donamus et inscribimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, salvo iure alieno, hac lege et conditione adiecta, quod si quispiam tempo­rum in processu castrum Lednycze praenominatum iuris ordine suum esse declararet atque verificaret, extunc ille idem castrum ipsum de manu praedictorum Joannis ac Raffaelis Podmanyczky interim auffere, pro seque vendicare nequeat, donec et quousque de praenotata septem millium florenorum summa, ad expugnationem (ut praefertur) et contra hostiles impe­tus retentionem ac conservationem eiusdem castri, modo praemisso per ipsos exposita, eisdem per illum, qui forsitan, ut praemissum est, haereditatem saepedicti castri ad se pertinere iuris ordine deciarabit, satisfactum fuerit effective, harum nostrarum pendentis secreti sigilli nostri munimine roboratarum vigore et testimonio litterarum. Dátum Waradini, octavo die festi beati Michaelis archangeli, anno Domini millesimo quin­quagesimo tricesimo sexto, regnorum vero nostrorum decimo. Joannes rex manu propria.

Next

/
Oldalképek
Tartalom