Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

suos inceperunt clamitare super iudicem, ut insurgerent oppidani, ipseque iudex congregans volebat campanam pulsare. Ego hoc audiens cucurri ad campanas, sed neminem inveni, tandem ivi ad iudicem festinantem, dixique iudici: domine iudex, quid facitis, tamen nichil iusto quidque fieri debet, quum non sumus missi ad hoc. Et iudex dixit: iam sat fecistis, occidistis michi filium, non enim iuste processistis, nec facere debuistis, quid fecistis, ego etiam cogor facere. Interea ipsi huzarones et oppidani inceperunt Iancigeros caeteros­que ex via pellere et ipsos fugaré, currus quoque merca­torum terga verserunt versus Thrinchinium. Postquam vidi currus exire, cucurri post illos et dixi : quid facitis et cur fugitis cum curribus, sibi soli vultis facere damp­num, nolite fugere. Ipsique huzarones et oppidani compullerunt eosdem usque Ozorowecz 1 et tandem ibidem nos profligaverunt et prostraverunt. Item providi Joannes de possessione Banow, Andreas Mudrony et Nicolaus famulus Simonis Mezany de Trinchinio citati examinati íassi sunt sub iuramento unanimiter isto modo, quod dum cum curribus prout vectores pervenerunt ad oppidum Baan, tandem cum curribus stetimus ante domum presbiteris [A]ddae, equosque duximus ad domum eiusdem et ipse Martinus Sara Hradsky stetit in limité domus cum duobus asseclis et unus drabanth 2 de oppido Baan ivit ad currus, ut cuidam noto suo ut institori de curru iuvaret accipere, interim vero ipsi lancigeri currerunt per piateam dictam Podluzanska 3 ab ecclesia superiori et irruerunt statim super domos domini et providi Jacobi et mox sagitaverunt, cum fenestris instabam, nosque talia videntes apposuimus equos curribus, volebamus discedere versus Vestenycz, 4 sed ipsi Huzarones nobis illic non admiserunt, tandem nos terga vertimus unacum curribus ad Trinchinium, clamabatque Ste­phanus super iudicem : clama, consurgite, ubi unacum 1 Ozor helynév tót alakja. 2 Vagy darabant. Szamota—Zolnai: 146—147. 1. 3 A Podluzsántól (Bántól é.) délre elterülő síkság. i Az imént már említett Alsó- és Felső-Vesztenie h. a Bel­lanka völgyében.

Next

/
Oldalképek
Tartalom